Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1ni quidem ſunt, non tamen optimi, quod is etiam cinis non careat minu­
tis
lapillis & arenulis.
Verum ut optimi catilli fieri poſſint, à cinere omne pur
gamentum
auferatur: quod duplex eſt, alterum leue, cuiuſmodi ſunt carbun­
culi
& pinguitudines, atque res aliæ aquis innatantes: alterum graue, quales
ſunt
lapilli, arenulæ, & ſi quæ aliæ res reſident in fundo uaſculi.
Itaque primo
aqua
infundatur in cinerem & leue purgamentum auferatur.
Deinde cinis
agitetur
manibus, ut bene cum aqua miſceatur: quæ turbida & impura infun­
datur
in alterum uaſculum: quo modo remanent in priori uaſculo lapilli &
arenulæ
, ac ſi quid aliud fuerit graue quæ reijciuntur.
Poſtquam uerò cinis
omnis
in hoc altero uaſculo reſederit, quod ex aqua cognoſcitur ſi pura fa­
cta
guſtatum non commoueat lixiuij ſapore, tunc aqua effundatur: cinis au­
tem
, qui remanſit in uaſculo in ſole aut fornace ſiccetur: atque is aptus eſt ad
catillos
: maximè ſi fuerit faginus, aut ex alijs lignis, cui accretiones annuæ te
nues
ſunt.
Qui uerò ex uitio ſarmentis & lignis, quibus accretiones annuæ
ſunt
craſſæ, factus fuerit, tam bonus non eſt: etenim catilli ex eo formati, quod
ſatis
ſicci non ſint, in igni diuidi & diſrumpi ſolent ac abſorbere metalla.
Quo­
circa
ſi faginus aut eius ſimilis non fuerit, in promptu globulos ex tali cine­
re
, qui modo iam dicto fuerit purgatus, artifices faciunt, eosque in fornace pi
ſtoris
uel figuli ponunt, ut igneſcant.
Ignis eum quicquid pingue fuerit & hu­
midum
conſumit, atque tandem ex ipſis catillos formant.
Omnis aut cinis quo ue­
tuſtior
, eo melior eſt: ſiccitatem nanque ſummam ipſi eſſe neceſſe eſt: qua de cau­
ſa
cinis qui fit ex oſſib.
combuſtis, præcipuè uerò ex capitis animantium oſſibus,
etiam idoneus eſt ad catillos: tum qui fit ex cornib.
ceruorum, & ex ſpinis piſcium.
Poſtremò
aliqui capiunt cinerem, qui fit ex ſcobe corij combuſta: nam coriarij &
alutarij
corium, à pilis purgatum radunt & diſcobinant.
Nonnulli uerò malunt
uti
compoſitionibus, quarum hæc laudatur, quæ habet cineris ex oſſibus ani­
mantium
uel ex ſpinis piſcium partem unam & dimidiam: cineris fagini par­
tem
unam, cineris ſcobis corij combuſtæ partem dimidiam: ex hac enim mi
ſtura
fiunt boni catilli, ſed multò meliores conficiuntur ex paribus portio­
nibus
cineris ſcobis corij combuſtæ, cineris oſſium capitis ouilli uel uituli­
ni
, cineris cornu ceruini: at omnium optimi formantur ex ſolius cornu cer­
uini
uſti puluere: nam is propter uehementem ſiccitatem metalla minime
combibit
.
Veruntamen noſtrates metallici plerunque eos efficiunt ex cinere
fagino
: quem modo iam dicto paratum primò conſpergunt zytho uel aqua,
ut
cohærere poſſit, & in mortariolo tundunt.
Deinde cineribus, qui ſunt ex
caluarijs
quadrupedum, aut ex piſcium ſpinis, inſperſis iterum tundunt: quo
autem
magis tunduntur, eo meliores fiunt.
Quidam uerò lateres terunt, &
eum
puluerem cribratum inſpergunt cineri fagino: nam iſtiuſmodi pulue­
res
non ſinunt molybdænam corrodentem catillos, aurum uel argentum ſor
bere
.
Alij ut idem caueant catillos formatos oui albumine humectant, & ite­
rum
in ſole ſiccatos tundunt, maximè ſi uenam uel æs, quod ferrum in ſe con
tinet
, uoluerint explorare.
Nonnulli autem lacte bouino iterum atque iterum
madefaciunt
cineres, eosque exiccant, & in mortariolo tundunt, atque format
catillos
.
At in officinis, in quibus argentum ab ære ſecernitur, ex cineris cati
ni
ſecundæ fornacis, qui admodum ſiccus eſt, duabus partibus et una oſſium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index