Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1experiendas uel excoquendas præter plumbum nobis opus eſt. Etenim ſi fue­
rit
purpureus, eſt optimus, & uenæ plerunque non indigent ſingularis alicu
ius
additamenti, ſi cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quo­
dam
lapide æroſo conflatus: ſi luteus, ſpuma argenti & ſulfur: ſi ruber, nitri
recrementum
& ſal: ſi uiridis, panis ex æroſis lapidibus conflatus, & ſpuma
argenti
& uitri recrementum: ſi niger, ſal liquefactus, uel ferri recrementum
& ſpuma argenti, atque ſaxum calcarium candidum: ſi candidus, ſulfur & fer­
rum
quod uitio æruginis infeſtatur: ſi in uiridi candidus, ferri recrementum
& arenæ à lapidibus facile liqueſcentibus reſolutæ: ſi media eius pars lutea
fuerit
& denſa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum.
Ve­
rùm
color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cuique uenæ ſunt ad­
hibenda
, ſed etiam ferè de ſuccis concretis cum ea permiſtis, qui talem fumum
emittunt
: nam plerunque cæruleus ſignificat uenam cæruleo eſſe infectam: lu
teus
auripigmento: ruber, ſandaraca: uiridis, chryſocolla: niger, bitumine
nigro
: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chryſocolla per­
miſto
: cuius media pars eſt lutea & extimæ uirides, ſulfure.
Quanquam terræ
aliæque
res foſſiles cum metallis permiſtæ, interdum aſſimilem fumum emittunt.

Quod
ſi uenæ participes fuerint ſtibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: ſi
pyritæ
, panis ex lapide æroſo conflatus, & arenæ à lapidibus facilè liqueſcen
tibus
reſolutæ: ſi uenæ ferri, pyrites & ſulfur: ut enim uenæ cum ſulfure per
miſtæ
additamentum eſt ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti ue­
, ferri uena infectæ, à qua non facile ſeparantur, ſulfur: ſed etiam arenæ à
lapidibus
facile liqueſcentibus reſolutæ.
Sal autem artificioſus ad uenas ex­
periendas
aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus
aridæ
uini fecis, aceti, hominis urinæ ſimul decoctis donec in ſalem uertan­
tur
.
Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum
utuntur
, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, ſalis liquati: etenim ſingulorum li­
bra
conijcitur in hominis urinæ libras uiginti.
Deinde omnia decocta ad ter
tias
colantur: tum ad reſiduum ſalis non liquati libra adijcitur, & eiuſdem un­
ciæ
quatuor, atque lixiuij libris octo ſuperfuſis ſimul in olla, argenti ſpuma in
trinſecus
obducta, coquuntur uſque dum exiccata ſal fiant.
Tertiò ſic confici­
tur
: ſal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infeſtatur, inijciuntur in uas:
quod
hominis urina ſuperfuſa operculo tegitur, ac triginta diebus reponi­
tur
in loco tepido: poſtea ferrum urina lauatur & ſeponitur, reliqua uerò tan­
diu
coquuntur quoad in ſalem mutantur.
Quartò, ſal artificioſus hoc modo
fit
.
In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus por
tionibus
facto, pares portiones ſalis, ſaponis, aridæ uini albi fecis, halinitri
coquuntur
uſque ad eum finem dum in ſalem abeant: is ramentum lotura col
lectum
miſtum, liquefacit.
At halinitrum iſto modo præparatur, ut ad uenas
experiendas
aptum ſit: ipſum in ollam, argenti ſpuma intrinſecus obductam,
inijcitur
, & lixiuium ex calce uiua factum ſæpius ſuperfunditur & coquitur
uſque
dum ignis id conſumat.
Quod ſi halinitrum non inflammatur igni à
quo
ipſum ſal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum
eſt
.
Sed in primis laudantur ſequentes compoſitiones, quæ omnem uenam
excoquunt
, quam ardor ignis difficulter diſſoluit & diffundit: quarum una

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index