Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1auripigmentum, ſandaracam à uenis metallicis ſeparat: id habet pares por­
tiones
recrementi ferri, toſi albi, ſalis.
Sed poſtquam tales ſucci fuerint ſecre
ti
, ipſæ uenæ arida uini fece ad eas adiecta excoquuntur.
Eſt quod ab igni
tuetur
ſtibium, ne id conſumat: et à ſtibio metalla, quale eſt quod conſtat ex
paribus
portionibus ſulfuris, halinitri præparati, ſalis liquati, atramenti ſu­
torij
ſimul in urina uel lixiuio coctorum, donec nullus odor affletur è ſulfu­
re
: quod fit trium uel quatuor horarum ſpacio.
Eſt præterea operæ precium
ſubijcere
aliquas alias miſturas.
Accipito uenæ ut conuenit præparatæ par
tès
duas, ſcobis ferri elimatæ partem unam, ſalis item partem unam: atque mi­
ſceto
: deinde ea inijcito in catillum fictilem, & in fornacula locato: ubi igni
reſoluta
confluxerint, maſſula in fundo catilli reſidebit.
Vel accipito uenæ
et
ochræ plumbeæ pares portiones, atque cum ipſis miſceto paucam ferri ſco
bem
elimatam, & inijcito in catillum: tum ſuper ipſam miſturam ſpargito ſco­
bem
ferri elimatam.
Vel accipito uenam in puluerem contritam, eamque ſpar
gito
in catillum: deinde ei inſpergito tantundem ſalis ter aut quater urina
madefacti
& rurſus torrefacti: tum iterum atque iterum uenæ puluerem & ſa
lem
: poſtea catillum operculatum & oblitum imponito in carbones arden
tes
.
Vel accipito uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem
nam
, uitri Venetiani partem dimidiam, recrementi uitri tantundem.
Vel ac
cipito
uenæ partem unam, globulorum plumbeorum partem unam, ſalis
partem
dimidiam, aridæ uini ſiccæ quartam unius partis, fecis aquarum, quæ
aurum
ab argento ſecernunt tantundem.
Vel accipito pares portiones ue­
præparatæ, & pulueris in quo item inſunt pares portiones minutorum
plumbi
globulorum, ſalis liquati, ſtibij, recrementorum ferri.
Vel accipito
pares
portiones uenæ, in qua ineſt aurum, atramenti ſutorij, fecis uini ſiccæ,
ſalis
.
Hactenus de additamentis. In fornaculam autem eo, quo dixi, modo
præparatam
primo tegulam imponito: deinde prunas ſuper eam conijci­
to
, electosque carbunculos: nam ex minus bonis multum fit cineris, qui circum
tegulam
collectus operationem ignis impedit: tum catillos fictiles forcipe
ſub
tegulam locato, & ſub priorem ipſius partem ponito carbonem arden­
tem
, ut catilli citius calefiant: quem, cùm plumbum inijciendum fuerit in eos,
uel
uena, rurſus forcipe eximito.
Poſtquam autem catilli excandeſcent igni,
primò
per cannam ferream duos pedes longam & capacem digiti cinerem
uel
carbunculum, ſi quis in eos inciderit, ſpiritu difflato & diſpergito: quod
idem
faciendum erit, ſi cinis uel carbunculus in catillos cinereos inciderit:
deinde
plumbeum globulum inijcito forcipe: quod plumbum ubi in fumum
uerti
, conſumique cœperit, ad ipſum addito uenam præparatam in charta in­
uolutam
.
Multo autem artifici præſtat eam inuoluere in chartam, ſicque im­
ponere
in catillos, quàm æneo cochleari in ipſos infundere.
Cùm enim ca­
tilli
ſint parui, ſi cochleari uſus fuerit, non raro aliquam uenæ partem diffun
dit
.
Charta uerò cremata carbunculo forcipe prehenſo uenam moueto, ut
plumbum
eam combibat, cumque ipſo metallum uenæ miſceatur: quæ mi­
ſtio
cùm facta fuerit, tunc recrementum partim circum eam ad catillos adhæ­
rescit
, nigrique annuli ſpeciem quandam gerit: partim innatat plumbo cum
auro
uel argento permiſto: quod mox ab eo auferto.
Plumbum autem omni­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index