Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1
Verùm plumbum, quod uenæ metallicæ argentum combibit, horæ pa
tium
trium de quatuor ſpacio ignis conſumit in catillo cinereo.
Experimen
to
autem perfecto ex fornacula eximitur tegula, rutroque ferreo extrahitur
cinis
non modo ex latericia et ferrea, ſed ex fictili etiam, ne eam deponere de
pede
opus ſit.
At ex uena in catillum triangularem coniecta ſic conflatur
maſſula
, ex qua poſtea conficitur metallum.
Primò in circulum ferreum im­
ponuntur
prunæ carbonesque: deinde catillus triangularis, qui continet ue­
nam
, atque res quæ eam liquefacere atque à recremento purgare poſſunt: tum
folle
duplicato excitatur ignis, uenaque tamdiu coquitur, uſque dum maſſula
in
fundo catilli reſideat.
Duplicem rationem uenarum experiendarum eſſe
demonſtrauimus
: unam qua in catillo fictili plumbum miſcetur cum uena,
deinde
in cinereo rurſus ab eo ſeparatur: alteram, qua excoquitur primo in
catillo
fictili triangulari, deinde in altero fictili cum plumbo permiſcetur, tum
in
cinereo rurſus ab eo ſeparatur.
Nunc uideamus utra cuique uenæ magis con
ueniat
: aut ſi neutra ei conueniat, quonam aliò, alio modo ipſam experiri poſ­
ſimus
: ſed iure ordimur ab auri uena, ouam utraque ratione ſolemus experiri:
etenim
ſi illa diues fuerit, & nobis igni non repugnare uideatur, ſed facilè li­
queſcere
, eius centumpondium, minora pondera intelligimus, unà cum ſeſ­
centia
uel duabus uncijs plumbi, de maioribus ponderibus loquimur, mi­
ſtum
conijcitur in catillum fictilem, & igni coquuntur uſque eo dum bene per­
miſceantur
: quia uerò talis etiam uena interdum excoctioni repugnat, ad eam
adijcito
parum ſalis communis torrefacti aut artificioſi: id enim ipſum expug
nabit
, facietque ne miſtura multum recremementum contrahat: ſæpius autem
ea
filo ferreo moueto, ut plumbum undiquaque circumeat aurum, idque abſor
beat
& expurgat purgamenta: quod ubi factum fuerit, miſturam eximito & à
recrementis
purgato: tum eam conijcito in catillum cinereum & coquito,
uſque
, dum exhalet totum plumbum, aurique maſſula reſideat in fundo: ſin
auri
uena igni non facile liqueſcere uiſa fuerit, eam urito, & pueri impuberis
urina
, quæ ſalem combiberit, reſtinguito: quod iterum ac ſæpius facito: quò
enim
illam ſæpius uſſeris & reſtinxeris, facilius comminui poteſt, atque citi­
us
igni liqueſcit, & quicquid habet recrementi, exſudat.
Huius uenæ uſtæ,
comminutæ, lauatæ partem unam cum alicuius pulueris compoſiti, qui uenas
liquefacit
, partibus tribus & plumbi partibus ſex commiſceto: atque miſturam
inijcito
in catillum triangularem: quem in circulum ferreum, ad quem follis
duplicatis
pertinet, imponito: atque primùm lento igni coquito, deinde ſen­
ſim
acriori uſque dum liqueſcat, & aquæ inſtar fluat.
Quod ſi uena liquefacta
non
fuerit, ad eam pluſculum iſtiuſmodi additamenti, cum æqua ſpumæ ar
genti
fuluæ portione permiſti, addito: & filo ferreo candente agitato uſque ad
eum
finem dum omnis liqueſcat: tum ex circulo catillum eximito: & maſſulam,
ubi
refrixerit, decutito: quam purgatam prius in altero catillo fictili coquito,
poſterius
in cinereo.
Aurum denique, quod in catilli fundo reſedit, extractum
& refrigeratum coticulæ atterito, ut cognoſcere poſſis quota in eo inſit ar­
genti
portio: aut uenæ auri centumpondium minoris ponderis in catillum
triangularem
conijcito, & ad eam addito recrementi uitri drachmam maio­
ris
ponderis.
Quod ſi excoctioni repugnabit, adijcito fecis uini ſiccæ &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index