Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1citatur, donec omne plumbum candidum ex inferiore carbonis foramine
defluxerit
in catinum.
Vel accipito carbonem magnum, eumque excauato &
luto
oblinito, ne uena candens exiliat.
Præterea in media eius parte facito fo
ramen paruum: magnum aut foramen carbunculis minutis completo: ſuper
quos
uenam proijcito: at in paruum foramen imponito ignem, & follis ma­
nualis
narem ut ignem excitare poſſis: uerùm carbonem eum locato in fo­
uea
luto oblita: in qua excoctione perfecta inuenies maſſulam plumbi can­
didi
.
At uenam plumbi cinerei hoc modo experimur: eius fragmenta in ca
tillum
fictilem inijcimus, & ſub tegulam ardentis fornaculæ collocamus:
quamprimum
calefacta fuerint, ſtillant plumbo: quod in unam maſſulam con
fluit
.
Venam uerò argenti uiui ſic experiri conuenit: cum parte una fragmen
torum eius tres partes pulueris carbonum, et manipulum ſalis commiſceto: miſturam
in
catinum, uel ollam uel urceum inijcito, operculo tegito: luto oblinito: in car­
bones
ardentes imponito: poſtquam ei inſederit uſtæ color catinum extra­
hito
: nam ſi diutius ipſum coxeris, miſtura argentum uiuum, unà cum fumo
exhalat
: quod ipſum in fundo catini uel alterius uaſis refrigerati inuenitur.

Aut
uenam eius tritam inijcito in uas fictile cucurbitinum, & id in fornacu­
lam
imponito, atque operculo, cui longa eſt naris, contegito: nari autem ſup­
ponito
ampullam, quæ recipiat argentum uiuum, quo ipſa ſtillat: ſit uerò
qua
frigida in ampullam infuſa, ut argentum uiuum igni concalefactum con­
tinuo
refrigeretur & confluat: nam argentum uiuum ui ignis in ſublime fer
tur
, & per operculi narem in ampullam defluit.
Experimur etiam uenam ar­
genti
uiui eodem plane modo, quo eam excoquimus: quem ſuo loco expli­
cabimus
.
Poſtremò uenam ferri experimur in camino fabri ferrarij: eadem
uritur
, comminuitur, lauatur, ſiccatur: magnes in ramentum lotura collectum
imponitur
, qui ſcobem ferream ad ſe trahit: ea pennis deterſa catino excipi­
tur
: atque magnes uſque in ramentum lotura collectum imponitur, & ſcobs
detergitur
, dum reſtet, quam ad ſe alliciat.
Ea aut ſimul cum halinitro coqu
tur
in catino donec liqueſcat, & ex ea ferrea maſſulula confletur.
Quod ſi ma
gnes
citò, facileque ſcobem ad ſe traxerit, uenam ferri diuitem eſſe conijcimus:
ſi
tardè, pauperem: ſi prorſus eam reſpuere uiſus fuerit, ferri paulum, aut ni­
hil
in ſe continere.
Sed de experimento uenarum metallicarum ſatis: nunc di­
cam
de metallorum experimento.
Quod utile eſt tum monetarijs & merca
toribus
, qui metalla emunt & uendunt: tum metallicis, ſed maxime domi­
nis
& præfectis fodinarum: atque dominis & præfectis officinarum, in qui­
bus
metalla excoquuntur, aut alterum ab altero ſeparatur.
Primò autem di­
cam
quomodo experiri conueniat quotam precioſi metalli partem uile in ſe
contineat
: ſed aurum & argentum habentur nunc precioſa, reliqua uerò
mnia
uilia.
Quondam metalla uilia combuſta ſunt, ut precioſa pura haberi
poſſent
.
Veteres etiam uſtione indagarunt quotam argenti portionem au­
rum
in ſe contineret: eoque modo omne argentum conſumebatur: quæ non le­
uis
iactura fuit: attamen Archimedes nobilis mathematicus, Hieroni regi gra
tificaturus
inuenit rationem idem deprehendendi non admodum promptam,
& qua maſſa magna accuratius quam parua explorari poteſt: quam in commen
tarijs
exponam.
Sed chymiſtarum ſectatores oſtenderunt rationem ſecernendi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index