Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
conficitur ex tertij generis lapidibus, qui in ardentes fornaces coniecti faci-
le liqueſcunt candidis & puris atque comminutis: cum eius enim pulueris ſe-
muncia permiſcentur ſpumæ argenti fuluæ, item comminutæ, unciæ duæ:
quæ miſtura inijcitur in catillum fictilem eius capacem: ac ſub tegulam ar-
dentis
fornaculæ collocatur.
Cùm autem aquæ inſtar fluxerit, quod ei horæ
dimidio ſpacio accidit, ex fornacula exempta effunditur in aliquem lapidem:
ea temperatura, ubi refrixerit, uitri ſimilis eſſe apparebit: quæ rurſus commi
nuitur.
Iſtiuſmodi uerò puluis qualicunque uenæ metallicæ, quæ, cùm eam
experimur, non facile liqueſcit, inſpergitur & recrementum exſudabit.
Alij
in locum ſpumæ argenti cinerem plumbi ſubſtituunt, qui ſic conficitur.
In
plumbum, in catino liquefactum, conijcitur ſulfur: et mox quadam quaſi cu
te tegitur: qua ſublata rurſus inijcitur ſulfur, rurſuſque cutis nata detrahitur:
quod ſæpius fit, et quidem, donec plumbum in puluerem reſolutum fuerit.

Sed ualens additamentum compoſitum eſt quod conficitur ex halinitri præ-
parati, ſalis liquati, recrementorum uitri, fecis uini aridæ, ſingulorum uncia,
ſpumæ argenti triente, uitri in puluerem triti beſſe, hoc additamentum ad
uenam, quæ par pondus habeat, adiectum eam liquefacit.
Valentius uerò
conſtat ex paribus portionibus fecis albi uini ſiccæ, ſalis communis, halini-
tri præparati, quæ tria ſimul in olla, argenti ſpuma intrinſecus obducta, tor-
rentur uſque dum puluis inde fiat candidus: cum quo tantundem ſpumæ ar-
genti commiſcetur.
Huius uerò miſturæ pars unà cum duabus uenæ expe-
riendæ partibus permiſcetur.
Quo ualentius fit ex nigri plumbi cinere, hali
nitro, auripigmento, ſtibio, fece ſicca aquarum, quibus aurifices aurum ab ar
gento ſeparant: ſed nigri plumbi cinis conficitur ex plumbi libra, & ſulfuris
libra: plumbeo malleo percuſſum dilatatur: atque alterius bractea, alterius ſul
fur inijcitur in catinum uel ollam, & ſimul torrentur uſque dum ignis ſulfur
conſumat & plumbum in cinerem uertat.
Halinitri uerò comminuti libra
cum auripigmenti item in puluerem triti libra commiſcetur, & in patina fer
rea coquuntur donec liqueſcant: poſtea effunduntur, & refrigerata iterum
in puluerem conteruntur.
Stibij autem libra & fecis ſiccæ bes alternatim in
ijciuntur in catinum, & coquuntur uſque ad eum finem dum maſſula inde fi-
at: quæ ſimiliter reſoluitur in puluerem: huius pulueris bes & plumbei cine
ris libra, itemque pulueris ex halinitro & auripigmento facti libra permiſcen
tur, & ex eis conficitur puluis: cuius una pars ad duas uenæ partes addita eam
liquefacit, & à recrementis purgat.
At ualentiſſimum eſt quod habet ſulfu-
ris drachmas duas, & recrementi uitri totidem, ſtibij, ſalis ex urina decocta
confecti, ſalis communis liquati, halinitri præparati, ſpumæ argenti, atramen-
ti ſutorij, fecis uini ſiccæ, ſalis ex anthyllidis cinere facti, ſiccæ fecis aquarum
quibus aurum ab argento aurifices ſeparant, aluminis igne reſoluti in pul-
uerem ſingulorum ſemunciam, camphoræ unà cum ſulfure in puluerem triti
unciam: huius miſturæ pars dimidia uel integra, prout hoc res ipſa poſtulat,
cum parte una uenæ & duabus plumbi partibus permiſta inijcitur in catillum fi-
ctilem, & miſtura puluere uitri Venetiani comminuti conſpergitur: quæ
cùm ſeſquihora, uel duabus horis cocta fuerit, maſſula in fundo catilli reſi-
debit, à qua mox plumbum ſeparatur.
Eſt etiam additamentum quod ſulfur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index