Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1 73[Figure 73]
Sed metallorum, quæ pura uel rudia ſunt effoſſa, quod genus ſunt argen
tum purum, aut rude plumbei uel cinerei coloris, maſſas præſides fodinarum
lapidi ſuperimpoſitas malleis quadrangulis & craſſis percutientes dilatant:
quas laminas deinde uel trunco impoſitas ferreis cuneis malleo percuſſis ſe
cant in partes: uel ferramento, forficis ſimili concidunt: eius altera chela, in
trunco immobili infixa, longa eſt pedes tres: altera, quæ metallum concidit,
ſex.
Eas autem metalli partes poſthæc excoctores in catillis ferreis calfactas
in ſecundis fornacibus excoquunt.
Metalli maſſa A. Malleus B. Cuneus C.
Truncus D. Ferramentum forfici ſimile E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index