Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 599 > >|
1uenæ fragmenta eis ſuperinijciantur: quibus rurſus minora quæ etiam ad eo­
rum latera apponantur: quin eiuſdem uenæ arenulæ ipſis quoque illinantur
& batillis tundantur, ne prius quàm uſta fuerint, decidant: tum ligna incen­
dantur.
Pyra accenſa A. Pyra quæ extruitur B. Vena C.
Ligna D. Eorundem ſtrues E.
79[Figure 79]
Plumbi uerò nigri uena, ſi uſtionis indigebit, in aream conijciatur pror­
ſus aſſimilem, ſed decliuem: eique ligna ſuperimponantur: à fronte etiam ad
uenam, ne decidat, arbor apponatur.
Vena ſic uſta quodammodo liqueſcit,
& recrementis fit ſimilis.
In Tauriſcis autem pyrites, in quo aliquid auri, ſul
furis, atramenti ſutorij ineſt, poſtquam ultimum ex eo aqua cocto confectum
fuit, in fornacem furni figura ferè ſimilem, in quam ligna ſunt impoſita, con­
ijcitur, ut, cùm uritur, id quod utile, cum fumo non euolet, ſed ad fornacis te
ſtudinem adhæreſcat: quo modo ſæpe etiam ſulfur de duobus eiuſdem te­
ſtudinis foraminibus, per quæ fumus eluctatur, ſtiriarum inſtar pendet.
Pyra, quæ ex uena plumbi & lignis ei ſuperimpoſitis conſtat, accenſa A.
Operarius uenam in alteram aream conijcit B. Fornax furni
ſimilis C. Foramina per quæ fumus eluctatur D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index