Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 599 > >|
Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante repertam
pecuniam quondam homines uſi ſunt, & nunc ſimplices quædam natio-
nes utuntur.
Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, impri-
mis uero ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit:
etenim ex eo efficiuntur gladij, pila, haſtæ, conti, ſagittæ, quibus homi-
nes uulnerantur, & cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio ſto-
machum
mouiſſet, ſcripſit: ferro utimur non cominus ſolum, ſed etiam miſ-
ſili uolucrique, nunc tormentis excuſſo, nunc lacertis, nunc uero pennato,
quam ſceleratiſsimam humani ingenij fraudem arbitror.
Siquidem ut ocy-
us mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro de-
dimus.
Veruntamen miſsile in unius corpore figitur, item ſagitta ſiue e-
am mittat arcus, ſiue ſcorpio, ſiue catapulta, at ferreus bombardæ globus
in aerem expreſſus, per multorum corpora ire poteſt, & nullum marmor ſax-
úmue obiectum tam durum eſt, ut ipſum ſuo ictu ſuaque ui non perfringat
Quocirca altiſsimas turres æquat ſolo, et muros firmiſsimos findit, perrum
pit
, diſij cit: ut certè baliſtæ, quæ mittunt ſaxa, & arietes atque alia ueterum tor
menta, quæ murum percutiunt, & propugnacula deijciunt, cum bom-
bardis comparata, non magnam uim habere uideantur.
Quæ bombardæ,
quia horribiles fundunt ſonos & fremitus, non ſecus ac ſi tonitrua eſſent:
emittunt ex ſe flammas coruſcantes, ut fulgetra, ædificia quæque affligunt,
comminuunt, diſsipant, ignem euomunt & incendium excitant, non ali-
ter atque fulminum iactus: de noſtræ ætatis impijs hominibus diceretur re
ctius, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuiſſe loui et à mani-
bus extorſiſſe, imò uero hanc perniciem hominum ab inferis emiſſam in
terras, ut plures unò ictu concidentes ad ſe raperet orcus.
Sed quoniam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index