Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 599 > >|
1per patere dixi. Etenim uentus, ex quacunque mundi parte ſpirauerit, alam pro­
pulſam rectà uerſus partem ei aduerſam extendit: quo modo uas os ſpirita­
le in ipſum uentum obuertit: quod eius flatum concipit, eumque fiſtula in ca­
nalem longum, uel fiſtulis in puteum deducit.
Vas ligneum A. Circuli B. Osſpiritale C. Fiſtula D. Orbis E.
Axiculus F. Foramen quod eſt in fundo uaſis G. Ala H.
49[Figure 49]
Alterum machinarum ſpiritalium genus ex flabellis conſtat, itemque uari­
um & multiplex eſt: nam flabella uel in ſucula includuntur, uel in axe.
Si in
ſucula, ea aut cauum tympanum, ex duabus rotis & pluribus tabulis inter ſe
coagmentatis compoſitum, in ſe continet, aut quadrangulum loculamen­
tum.
Sed tympanum immobile, atque à lateribus clauſum ibidem rotunda tan­
tummodo habet foramina: & quidem tanta, ut ſucula in eis uerſari poſsit: ſed
habet præterea duo ſpiritalia foramina quadrangula: quorum ſuperius con
cipit auram: inferius canalis longus excipit, quo eadem in puteum induci­
tur.
Suculæ autem capita utrinque ex tympano eminentia chelæ ſtipitum, uel
tignorum caua craſſis laminis ferrata ſuſtinent: quorum alterum habet ue­
ctem, in altero quatuor infixæ ſunt perticæ, quibus capita craſſa & grauia
ſunt, ut eorum pondere ſucula cùm circumagitur depreſſa ad motum proni
or fiat: itaque cùm operarius uecte uerſat ſuculam, flabella, quæ qualia ſint pau­
lò poſt dicam, foramine ſpiritali auram haurientes in alterum foramen, quod
excipit canalis longus, impellunt: quæ per eum penetrat in puteum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index