Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 599 > >|
1
GEORGIVS FABRICIVS IN LI­
bros Metallicos GEORGII AGRICOLAE phi­
loſophi præſtantiſſimi.
AD LECTOREM.
Si iuuat ignita cognoſcere fronte Chimæram,
Semicanem nympham, ſemibouemque uirum:
Si centum capitum Titanem, totque ferentem
Sublimem manibus tela cruenta Gygen:
Si iuuat Ætneum penetrare Cyclopis in antrum,
Atque alios, Vates quos peperere, metus:
Nunc placeat mecum doctos euoluere libros,
Ingenium AGRICOLAE quos dedit acre tibi.
Non hic uana tenet ſuſpenſam fabula mentem:
Sed precium, utilitas multa, legentis erit.
Quidquid terra ſinu, gremioque recondidit imo,
Omne tibi multis eruit antè libris:
Siue fluens ſuperas ultro nitatur in oras,
Inueniat facilem ſeu magis arte uiam.
Perpetui proprijs manant de fontibus amnes,
Eſt grauis Albuneæ ſponte Mephitis odor.
Lethales ſunt ſponte ſcrobes Dicæarchidis oræ,
Et micat è media conditus ignis humo.
Plana Nariſcorum cùm tellus arſit in agro,
Ter curua nondum falce reſecta Ceres.
Nec dedit hoc damnum paſtor, nec Iuppiter igne:
Vulcani per ſe ruperat ira ſolum.
Terrifico aura foras erumpens, incita motu,
Sæpe facit montes, antè ubi plana uiæ eſt.
Hæc abſtruſa cauis, imoque incognita fundo,
Cognita natura ſæpe fuere duce.
Arte hominum, in lucem ueniunt quoque multa, manuque
Terræ multiplices effodiuntur opes.
Lydia ſic nitrum profert, Islandia ſulfur,
Ac modò Tyrrhenus mittit alumen ager.
Succina, quâ trifido ſubit æquor Viſtula cornu,
Piſcantur Codano corpora ſerua ſinu.
Quid memorem regum precioſa inſignia gemmas,
Marmoraque excelſis ſtructa ſub aſtra iugis?
Nil lapides, nil ſaxa moror: ſunt pulchra metalla,
Crœſe tuis opibus clara, Mydaque tuis,
Quæque acer Macedo terra Creneide fodit,
Nomine permutans nomina priſca ſuo.
At nunc non ullis cedit GERMANIA terris,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index