Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
1æris ſolum ſemuncia uel uncia argenti ineſt, ſeſcuntiam. Sed quam primum plum
bum fumare cœperit, in ſingulum catillum cinereum ſingulam chartam, in quam ar
gentum ære temperatum eſt, inuolutum imponito: os tegulæ carbonibus obſtru
ito
: lento igni coquito, donec omne plumbum & æs conſumantur: nam acris
ſuo
calore argentum cum aliqua plumbi particula compellit in catillum: quo modo
experimentum fit fallax: tum maſſulas ex catillo extrahito, & à recremento pur
gato
: ſi neutra libræ lancem, in quam imponitur, depreſſerit, ſed par utriuſque fu­
erit
pondus, experimentum nobis nullum attulit errorem: ſin altera depreſſerit
lancem
, plenum eſt erroris: quare id ipſum iterare oportet.
Quod ſi bes in ſe
contineat argenti puri uncias ſeptem, rex, uel princeps, uel ciuitas, quæ cudit mo
netam
, adimit unciam, quam partim lucratur, partim impendit in fabros mone
tales
, atque in æs quod ad argentum adiecit: qua de re copioſius dixi in libris
De
precio metallorum & monetis inſcriptis.
Aureos aut nummos uarijs mo­
dis
experimur: etenim ſi æs cum auro permiſtum fuerit, eos codem modo quo
argenteos
igni excoquimus: ſi argentum, ab eo aqua illa ualentiſſima aurum ſe­
cernit
: ſin æs & argentum, prius adiecto plumbo excoquuntur in catillo cinereo,
donec
ignis æs & plumbum conſumat, poſterius aurum ab argento ſecernitur.

Reſtat
de coticula, qua explorare aurum & argentum uetus eſt & uſitatum: quan
quam enim experimentum quod igni perficitur, certius eſt, tamen quia ſæpe no
bis
deeſt fornacula, ſæpe tegula, ſæpe catilli, nec ulla mora interponenda eſt,
coticulæ
, quam ſemper in promptu habere poſſumus, aurum argentumúe
atterimus
: quid quod aureos nummos igni excoquere ne utile quidem ſemper
ſit
?
uerùm eligere oportet admodum nigram, & ſulfuris expertem: quo enim ni­
grior
fuerit, & ſulfuris magis expers, melior eſſe ſolet: de cuius natura ali
bi
ſcripſi.
Coticulæ aut primò atteritur aurum ſiue argentoſum, ſiue æroſum,
ſiue
canalienſe, ſiue igni excoctum fuerit: ſimiliter argentum.
Deinde una aliqua
acus
, quam eius eſſe ſimillimam ex colore conijcimus: quæ ſi nos fallit defectu,
acus
altera colorem habens magis ſaturum coticulæ atteritur: ſin exceſſu, tertia
quæ
dilutiorem habet colorem, ea nanque nobis indicat quota argenti, uel æ­
ris
, uel argenti ſimul et æris portio ſit in auro: aut quota æris in argento.
Sunt
enim
quadruplices.
Primæ ex auro & argento factæ, ſecundæ ex auro & æ­
re
, tertiæ ex auro & argento & ære, quartæ ex argento & ære.
Primis tribus
acuum generibus potiſſimum aurum experimur, quarto argentum.
Sed eiuſmodi
acus
ſic parantur.
Pondera minora proportione reſpondent maioribus:
triſque
utuntur non modo metallici, ſed etiam monetarij: uerùm acus ſecundum
minora
formantur, & unaquæque pendit beſſem, quem noſtro uocabulo mar­
cam
nominant.
Cùm autem bes, quo utuntur, qui cudunt aurum, diſtribuatur
in
quatuor & uiginti binas ſextulas, quas Græco nomine nunc ceratia appel­
lant
: binæ uerò ſextulæ quæque in quatuor ſemiſextulas, quæ grana uocant:
ſemiſextula
quæque in tres quaternas ſiliquas, quas granula nuncupant, ſi
cus
fecerimus ad numerum quaternarum ſiliquarum fient ducentæ octaginta
octo
: ſi ad numerum ſemiſextularum ſiue binorum ſcripulorum ſex & nonaginta.

Sed
iſtis duobus modis numerus acuum nimis efficeretur magnus, & ex eis
non
paucæ propter exiguam auri portionem nihil nobis ſignificarent, eas igi
tur
ad numerum binarum ſextularum facere conuenit: quo ſane modo acus
quatuor
& uiginti fiunt: quarum prima conficitur ex argenti tribus & uiginti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index