Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
1 74[Figure 74]
Etſi uerò foſſores in puteis aut cuniculis res foſſiles diſcreuerunt, tamen
uenæ
metallicæ ex ipſis extractæ aut euectæ malleis in partes frangen­
ſunt, uel minutim contundendæ, comminuendæque, ut iſto etiam modo
præſtantiores
& meliores partes à uilioribus & deterioribus diſcerni poſ­
ſint
: quod in uenis excoquendis plurimum ualet: etenim ſi diſcrimine remo
to
uenæ excoquantur, precioſa non raro magnum detrimentum accipit, pri­
uſquam
uilis igni liqueſcat: aut una alteram conſumit: quod ne fiat partim
hac
diligentia, partim additamentis poſſumus cauere: ſed ſi uena metalli ali­
cuius
uilis fuerit, eius extractæ uel euectæ, meliorem partem conijcere opor
tet
in unum aliquem locum: deteriorem uerò itemque ſaxa abijcere.
Diſcre­
tores
autem cuique abaco durum & latum lapidem imponunt.
Abaci plerunque
longi
& lati quatuor pedes conſtant ex aſſeribus inter ſe coagmentatis: ad
quorum
latera & tergum aſſeres, ex eis circiter pedem eminentes, affixi ſunt:
frons
, cui ſecretor aſſidet, patet.
Eorum uerò alij uenæ auri uel argenti, diui­
tis
maſſam lapidi ſuperimpoſitam & malleo lato, ſed non craſſo, percuſſam
modò
in partes frangunt, & in unum uas conijciunt: modò frangunt & præ­
ſtantes
à uilioribus diſcernentes, unde nomen inuenerunt, eas ſeparatim in
diuerſa
uaſa inijciunt & colligunt.
Alij uerò uenæ minus auri uel argenti di
uitis
maſſam item lapidi ſuperimpoſitam, malleoque lato & craſſo percuſſam
minutim
contundunt: ac, cùm multa fuerit comminuta, collectam in unum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index