Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
1
At uenæ pilis præferratis iccirco tunduntur, ut metallum à lapidibus &
tecti
ſaxis diſcerni poſſit.
Machinæ, qua id ipſum perficitur, ſpecies, quarto
machinarum
, quibus metallici utuntur, generi ſubiecta, hoc modo fabrica­
tur
: truncus quernus longus pedes ſex, latus & altus duos & palmum humi
locatur
: in cuius medio capſa eſt longa pedes duos & digitos ſex, alta pedem
& ſex digitos: eius frons patet, quæ oſtium appellari poteſt: eiuſdem fundum
tegitur
ſolea ferrea, craſſa palmum, lata palmos duos & totidem digitos: cu­
ius
utrunque latus cuneatum in truncum adigitur.
Prior uerò & poſterior ei­
us
pars eidem trunco affiguntur clauis ferreis: ad latera capſæ ſuper truncum
ſtatuuntur
duo tigna, quorum ſuperiora capita aliquantum reciſa in formis
trabium
domicilij includuntur: à capſa pedibus duobus & dimidio duo ti­
gna
tranſuerſa continenter coniunguntur: quorum capita intrinſecus parum
reciſa
iacent in formis exterioribus iſtorum tignorum ſtatutorum: atque ibi
cum
ipſis terebrantur, perque foramen hoc rotundum penetrat clauus ferreus:
cuius
alterum caput duo habet cornua: alterum perforatum eſt, quod cuneo
traiecto
ſic coercetur, ut tigna arctius conſtringat: quinetiam ex cornibus al
terum
uerſus uergit, alterum deorſum: at ſuper ea tigna tranſuerſa ad ſpacium
pedum
trium & dimidij iterum duo eiuſmodi tigna tranſuerſa ſimili modo
coniunguntur.
Tignis autem tranſuerſis ſunt foramina quadrangula, in quæ
pila
præferrata immittuntur: ea longe inter ſe non diſtant, & arctius in illis
continentur
.
Habet uerò quodque pilum retro dentem, quem inferius ſeuo li
nire
oportet, ut facilius attolli poſſit: eum autem axis angulati bini den­
tes
longi & ſuperiore parte in rotundo lati uiciſſim attollunt, ut pilum deci
dens
in capſam capite ferreo ſaxa in eam coniecta contundat & comminu­
at
.
Sed axis rotam habet pinnatam, quam aquæ impetus impellit: uerùm ca
pſæ
oſtio pro foribus aſſer eſt: qui in antis trunci excauatis & leuari poteſt,
ut
oſtio reſerato operarius arenam, in quam ſaxa contrita ſunt, itemque ſabu­
lum
& glareas batillo eximat: & demitti, ut oſtio clauſo alia ſaxa iniecta rur
ſus
pilis præferratis tundantur: ſed, ſi truncus quernus in promptu non fue
rit
, duo tigna humi locantur, & inter ſe fibulis ferreis coniungantur: quorum
utrunque
longum ſit pedes ſex, latum pedem, altum ſeſquipedem: quæ altitu
do
capſæ eſſe debet: ea fit priore tigno latitudine dodrantis, & longitudine
duorum
pedum & trientis ac ſemunciæ prorſus exciſo: in cuius ſolo effoſſo
locetur
ſaxum duriſſimum, craſſum pedem, latum dodrantem: ad id, ſi quod
cauum
remanet, ipſum terra uel arenula compleatur, eaque tundatur: ſolum quod
eſt
ante capſam aſſeribus tegatur: ſaxum perfractum auferatur, & in eius lo
cum
aliud reponatur: licet etiam capſam minorem & trium tantummodo pi­
lorum
facere capacem.
Capſa A. Tigna ſtatuta B. Tigna tranſuerſa C.
P
ila D. Eorum capita E. Axis F.
D
ens pili G. Dentes axis H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index