Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
una ſextula atque binis quaternis ſiliquis argenti, una duella & ſemiſextula
ac unis quaternis ſiliquis æris.
Viceſima ſecunda ex duabus & uiginti du-
ellis auri, una duella unaque ſextula, atque binis quaternis ſiliquis argenti, ſemi-
ſextula ac unis quaternis ſiliquis æris.
Viceſima tertia ex duab. & uiginti du
ellis auri, una duella unaque ſextula argenti, una ſextula æris.
Viceſima quar-
ta ex duabus & uiginti duellis auri, una duella et ſemiſextula, ac unis quater
nis ſiliquis argenti, una ſextula atque binis quaternis ſiliquis æris.
Viceſima
quinta ex tribus & uiginti duellis auri, ſeſquiſextula ac unis quaternis ſili-
quis argenti, binis quaternis ſiliquis æris.
Viceſimaſexta ex tribus & uigin-
ti duellis auri, ſeſquiſextula argenti, ſemiſextula æris.
Viceſima ſeptima ex
tribus & uiginti duellis auri, una ſextula atque binis quaternis ſiliquis argenti,
ſemiſextula ac unis quaternis ſiliquis æris.
Viceſima octaua ex auro puro.
Sequitur quartum genus acuum, quibus argenteos nummos, qui æs in ſe conti
nent, aut æreos, qui argentum, exploramus.
Bes aut quo argentum ponderamus,
diſtribuitur dupliciter: uel enim duodecies in quinque drachmas & unum ſcri-
pulum
, quæ pondera uulgus nummos nominat: quorum quodque rurſus partimur
in quatuor & uiginti quaternas ſiliquas, quas idem uulgus granula appellat:
uel in ſedecim ſemuncias, quas lothones nuncupant: quarum quæque rurſus di
uiditur aut in decem & octo quaternas ſiliquas, quas uocant granula, aut ſe
decim ſemuncias, quarum ut quæque diſtribuitur in quatuor drachmas, ita
quæque drachma in quatuor nummos: ſecundum utranque beſſis diuiſionem for-
mantur acus, ſecundum priorem ad numerum dimidiorum nummum quatuor & ui-
ginti: ſecundum alteram ad numerum dimidiarum ſemunciarum, hoc eſt ſicilicorum,
una & triginta: nam ſi conficerentur ad numerum minorum ponderum, iterum
numerus acuum efficeretur nimis magnus, & ex eis non paucæ propter exi-
guam
argenti uel æris portionem nihil ſignificarent nobis: utriſque tam uirgu-
las quàm monetas, quæ ex argento & ære conſtant, experimur.
Alteræ ſic
ſe habent.
Prima efficitur ex tribus & uiginti æris partibus, & una argenti
parte: quare quæcunque uirgula uel nummus coticulæ attritus ipſam ita colo-
rat ut hæc acus, in ea ineſt quarta & uiceſima argenti portio: atque ita quoque ſe
cundum argenti portionem, cùm ſuperat æs iudicandum eſt.
Secunda acus confici
tur ex duabus & uiginti æris partibus & duabus argenti.
Tertia ex una & ui
ginti æris partibus, & tribus argenti.
Quarta ex uiginti æris partibus et qua
tuor argenti.
Quinta ex decem & nouem æris partibus & quinque argenti. Se-
xta ex decem & octo æris partibus & ſex argenti.
Septima ex decem & ſeptem
æris partibus & ſeptem argenti.
Octaua ex ſedecim æris partibus & octo ar-
genti.
Nona ex quindecim æris partibus & nouem argenti. Decima ex qua
tuordecim æris partibus & decem argenti.
Vndecima ex tredecim æris parti-
bus & undecim argenti.
Duodecima ex duodecim æris partibus & totidem
argenti.
Decimatertia ex undecim æris partibus & tredecim argenti. Deci-
maquarta ex decem æris partibus & quatuordecim argenti.
Decimaquinta
ex nouem æris partibus & quindecim argenti.
Decima ſexta ex octo æris parti
bus & ſedecim argenti.
Decima ſeptima ex ſeptem æris partib. & decem & ſeptem
argenti.
Decimaoctaua ex ſex æris partib. & decem & octo argenti. Decimano-
na ex quinque æris partib.
& decem & nouem argenti. Viceſima ex quatuor æris
partibus & uiginti argenti.
Viceſima prima ex tribus æris partib, & una & ui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index