Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
1 83[Figure 83]
Pila autem efficiuntur ex tigillis nouem pedes longis, quadrangulis, un­
diquaque latis ſemipedem: cuiusque caput ferreum ita ſe habet.
Inferior eius
pars longa eſt tres palmos, ſuperior totidem: inferioris partis media pars lata et
craſſa eſt palmum, longa duos palmos: infima extuberat ut fiat lata quinque di­
gitos, craſſa totidem, longa duos: ſuprema etiam ipſa extuberat: fitque lata et craſ­
ſa ſeſquipalmum, longa duos digitos: ſuperius ubi includitur in pilo perfora­
ta: ſimili modo pilum ipſum terebratum eſt: atque per utriuſque foramen penetrat
cuncus ferreus latus: qui continet caput ne de pilo decidat.
Vt uerò pilum conti­
nenter
uenarum fragmenta uel ſaxa tundens non frangatur inter ipſum & ſupremam
partis inferioris partem ponitur lamina ex ferro quadrangula, craſſa digitum, la
ta digitos ſeptem, alta ſex.
Qui uerò tria pila faciunt, ut plerique faciunt, ea multo
maiora faciunt: etenim cum quadrangula exiſtant, undique lata ſunt tres pal­
mos: cuiuſque autem caput ferreum ita ſe habet: totum longum eſt pedes du­
os & palmum: inferius ſexangulum: ubi latum & craſſum exiſtit digitos ſe­
ptem.
Inferior eius pars, quæ ex pilo extat, longa eſt pedem & palmos duos:
ſuperior, quæ in eo includitur, palmos tres: inferiore eius parte lata & craſſa
palmum.
Deinde paulatim fit anguſtior & tenuior, ut ſuperiore parte mane­
at lata digitos tres & dimidium, craſſa duos: ubi anguli quodam modo reci
ſi ſunt: eaque parte perforatum eſt.
Foramen uerò longum digitos tres, latum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index