Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 599 > >|
1 230[Figure 230]
At quibus duæ ſunt fornaces, eorum partim in prima coquunt miſturam,
& in ſecunda non modo eandem recoquunt, uerum opera etiam uitrea re­
ponunt: quanquam in diuerſis cameris partim in ſecunda materiam coquunt
pariter & recoquunt, in tertiam uerò opera uitrea recondunt: atque ita illi ca­
rent tertia fornace, hi prima: ſed iſtiuſmodi fornax ſecunda differt ab altera
fornace ſecunda: etenim rotunda quidem eſt, ſed eius caua pars lata pedes
octo, alta duodecim, quod conſtet ex tribus cameris: quarum infima non diſ­
ſimilis eſt inferiori alterius ſecundæ fornacis.
In mediæ uerò cameræ muro
ſunt ſex fornices: quæ cum ollæ calefactæ in eam impoſitæ fuerint, etiam luto
obſtruuntur relictis modicis feneſtellis: in huius mediæ cameræ ſumma &
media parte eſt foramen quadrangulum, cuius longitudo, itemque latitudo
ad palmum: per id calor penetrat in ſupremam cameram: quæ poſteriori par­
te habet os, ut in oblongum uas fictile, in ea locatum, opera uitrea paulatim
refrigeranda reponi poſſint.
Ea autem parte ſolum officinæ eſt altius, aut ſca­
mnum habet appoſitum, ut uitrarij conſcendentes commodius opera poſ­
ſint recondere.
Alterius fornacis ſecunda camera infima A. Media B. Suprema C.
Eius os D. Foramen rotundum B. Foramen quadrangulum F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index