Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 599 > >|
1
Qvemadmodvm uenas experimenti gratia tra­
ctare
conueniat, ſuperiore libro explicaui, nunc ag
grederer
ad maius opus, id ipſum ſcilicet, quod no
bis
parit metalla, niſi prius uenarum præparanda­
rum
rationes eſſent exponendæ: cùm enim natura
metalla
plerunque procreare ſoleat impura & miſta
cum
terris & ſuccis concretis, & lapidibus, neceſſe
eſt
eas res foſſiles, pleraſque à uenis metallicis antea­
quam
excoquantur, quoad fieri poteſt, ſeparare.

taque
quibus modis uenæ diſcernantur, tundantur malleis, urantur, tundan­
tur
pilis, molantur in farinam, cribrentur, lauentur, torreantur, crementur
nunc
dicam, exordiarque à prima laborandi ratione.
Periti metallici cùm ue­
nas
fodiunt, mox in ipſis puteis aut cuniculis materiam metallicam diſcernunt
à
terris, ſuccis concretis, lapidibus: precioſamque in alucris, uilem in uaſis re­
ponunt
.
Quod ſi foſſor aliquis rerum metallicarum imperitus non fecerit,
aut
peritus etiam neceſſitate, cui parendum fuit, coactus facere non potue­
rit
, quamprimum id quod effoſſum eſt, ex fodina fuerit extractum, omne lu
ſtrari
debet, uenæque pars metalli diues diſcerni ab eius parte metalli exper­
te
, ſiue terra ſiue fuccus concretus, ſiue lapis fuerit.
Nam uenam inutilem ſi­
mul
cum utili excoquere damnoſum eſt: ſiquidem impenſæ pereunt, quod
ex
terris & lapidibus conflentur, recrementa tantummodo inania & inuti­
lia
: ex ſuccis concretis quidam impediant metallorum excoctionem, & da­
mnum
dent.
At ſaxa, quæ ſunt ad uenam diuitem, etiam ipſa, ne quid metal­
li
pereat, ſunt tundenda, comminuenda, lauanda.
Verùm ſi foſſores uel igna
ri
, uel incauti uenas, dum eas cauarent, cum terris & ſaxis commiſcuerunt,
munus
metalli rudis ſecernendi, uel uenæ præſtantis non uiri modo ſuſci­
piunt
, ſed etiam pueri uel mulieres: eam uerò miſturam in abacum longum,
cui
totos ferè dies aſſident, inijciunt, & ab ea metallum ſeparant: ſeparatum
in
alueos colligunt: collectum in uaſa inijciunt: quæ in officinam, in qua ue­
excoqui ſolent, inuehuntur.
Abacus longus A. Aluei B. Vaſa C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index