Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 599 > >|
1per eius foramina penetrantes altera capſa longa decidunt in alteram bre­
uem
, cuius fundum foramina habet anguſtiora: quam ſecundus diſcretor item
ad
arborem uel tignum ualide appellit: iterumque minutiores tertia capſa ex­
ceptæ
delabuntur in tertiam capſam breuem, cuius fundum anguſtiſſima ha­
bet
foramina, quam capſam tertius diſcretor, ſimiliter ad arborem uel tignum
ualide
appellit, ac tertio res minutulæ per foramina incidunt in abacum.
Dum
autem
operarius ciſio aduehit aliam tumuli partem diſcernendam, quiſque in­
terea
diſcretor unco ex arcubus extracto ſuam capſam aufert, camque inuer­
tens
, glareas uel ſabulum, quod in eius fundo remanſit, coaceruat.
Minutu­
las
uero res, in abacum delapſas, primus lotor, nam totidem ſunt, quot diſcre­
tores
, deuerrit, et cribro, cuius foramina ſunt anguſtiora quàm tertiæ capſæ
breuis
foramina, exceptas lauat in uaſe, aquis ferè pleno.
Quod cùm fuerit
eo
, quod cribrum tranſmiſit, refertum, turbinem extrahit, ut aqua effluat: mox
id
, quod in uaſe reſedit, batillo conijcit in abacum ſecundi lotoris: qui ipſum
lauat
in cribro, cui anguſtiora ſunt foramina: quod etiam tunc in uas decidit
idem
eximit & in tertij lotoris abacum inijcit: qui id ipſum lauat in cribro,
cui
anguſtiſſima ſunt foramina.
Æris autem ramenta, quæ in ultimo uaſe re
ſederunt
, exempta excoquuntur: id uerò, quod quiſque lotor radio abſtulit,
in
area linteis extenſis contecta lauatur.
Quin etiam Aldebergi, quod plum
bi
candidi metallum eſt, in montibus Bohemiæ finitimis, diſcretores talibus
capſis
breuibus ex trabe ſuſpenſis utuntur: quæ tamen paulò ampliores ſunt,
& priore parte patent: qua glareæ, quas non tranſmiſerunt, earum ad tignum
appulſu
ſtatim excuti poſſunt.
Operarius ciſio glareas aduehens A. Prima capſa longa B.
P
rima capſa breuis C. Eius manubria D. Eiuſdem arcus E.
F
unis F. Trabs G. Tignum H. Secunda capſa longa I.
S
ecunda capſa breuis K. Tertia capſa longa L. Tertia ca
pſa
breuis M. Abacus primus N. Cribrum primum O. Vas
primum
P. Secundus abacus Q. Secundum cribrum R.
S
ecundum uas S. Tertius abacus T. Tertium cribrum V.
T
ertium uas X. Turbo Y.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index