Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 599 > >|
1unum, diſtat à ſuprema parte acuta digito. Quidam ſuperiorem capitis partem,
quæ in pilo inferius exciſo includitur uncinatam & ſtriatam faciunt, ut un­
cis in pilum infixis & cuneis in ſtrias adactis in ipſo prorſus immobilis ma­
neat: præſertim cum duabus præterea quadrangulis laminis ferreis cingan­
tur.
Axem uerò alij ad circinum diſtribuunt in ſex partes, alij in nouem: ſed
ſatius eſt eum in duodecim partiri, ut uiciſſim una pars plana dentem in ſe
contineat, altera eo careat.
Pilum alterum A. Pilum inferius exciſum B. Caput pili C. Alterum caput uncina­
tum & ſtriatum D. Lamina ferrea quadrangula E. Cuneus F. Dens
pili G. Axis angulatus H. Dens axis I. Circinus K.
84[Figure 84]
Rota uerò ne hyeme uel altæ niues uel glacies, uel tempeſtates eius curſum,
& conuerſionem impediant, in quadrangula contignatione prorſus inclu­
ditur.
Tigna aut, qua inter ſe coagmentantur, undique obturantur muſco:
num
tamen contignatio foramen habet: per quod canalis deferens aquam pene­
trat: quæ in rotæ pinnas decidens eam uerſat: rurſusque in inferiore canale ſub
contignatione effluit.
Rotæ autem radij non raro in medio axe longo inclu
duntur: cuius dentes utrinque pila attollunt, quæ uel utraque uenas ſiccas aut
udas tundunt, uel altera ſiccas, udas altera, pro ut res hoc aut illud poſtulat:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index