Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 599 > >|
1nonum pondus. At decimum eſt ſemunciarum octo: undecimum, quatuor:
duodecimum, duarum, decimumtertium, unius ſemunciæ: decimumquar­
tum, ſicilici: decimumquintum, unius drachmæ: decimumſextum, dimidiæ
drachmæ.
Ita diſtribuuntur maiora pondera. Minora uerò ſunt portiones
factæ ex argento uel orichalco, uel ære: quarum prima & maxima plerunque
pendit drachmam unam: quanto enim minora fuerint, tanto utiliora ſunt:
minus enim & uenæ, uel metalli experiendi, & plumbi nobis opus eſt.
Ea au
tem portio nominatur centumpondium, reſpondetque maiori librarum nu­
mero: quas item centum pendit.
Secunda eſt librarum quinquaginta: tertia,
quinque & uiginti: quarta, ſedecim: quinta, octo: ſexta, quatuor: ſeptima, dua­
rum, octaua, unius libræ: nona, ſelibræ: decima, octo ſemunciarum: undeci­
ma, quatuor: duodecima, duarum: decimatertia, unius: decima quarta, ſicili­
ci: quæ eſt ultima.
Nam portiones, quæ reſpondent drachmæ & dimidiæ
drachmæ non ſunt uſitatæ.
In his autem portionibus ponderum minorum
omnibus numeri librarum & ſemunciarum ſunt inſcripti.
At metallici qui­
dam ærarij minora, ut etiam maiora, pondera aliter diſtribuunt in partes: e­
tenim eorum maximum pondus pendit libras centum & duodecim, quæ
prima particula eſt: ſecunda, quatuor & ſexaginta: tertia, duas & triginta:
quarta, ſedecim: quinta, octo: ſexta, quatuor: ſeptima, duas: octaua, unam: no
na, ſelibram, ſiue ſemuncias ſedecim: decima, ſemuncias octo: undecima, qua­
tuor: duodecima, duas: decimatertia, unam.
71[Figure 71]
Verùm minorem ſelibram, quam noſtri, ut ſæpe dixi, appellant marcam,
Romani beſſem nominarent, æquè ac maiorem monetarij, qui cudunt aurum,
partiuntur in quatuor & uiginti binas ſextulas: ſingulas binas ſextulas in
quatuor ſemiſextulas: ſingulas ſemiſextulas in tres quaternas ſiliquas.
Sin­
gulas præterea quaternas ſiliquas quidam in quatuor ſiliquas: ſed plerique o­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index