Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 599 > >|
1
Area A. Canalis B. Trulla C. Rutrum D. Lintea E. Radius quo æquantur lintea F.
97[Figure 97]
Nunc duo canales deuexi ſimili modo facti plerunque coniunguntur: caput
quidem à capite diſtat pedes tres: Canalis uerò à canali quatuor: ſed unus
canalis tranſuerſus ſub utroque deuexo eſt: unus etiam adoleſcens metallorum ra­
menta uel lapillos nigros cum limo miſtos ex cumulo inijcit batillo in utrunque
caput
.
Duo aut ſunt lotores: quorum alter alterius canalis lateri dextro, alter
alterius ſiniſtro inſidens laborandi munus exequitur: uterque utitur tali >inſtru
mento
: in catillo alterius tigni, duo. n. ſunt utrique canali, et in trabis, quæ eſt in
domicilio, dimidiata armilla ferrea uoluitur pertica teres, longa pedes nouem,
craſſa palmum: in ea ſurſum uerſus incluſum eſt lignum teres longum palmos tres
et totidem digitos craſſum: cui affixa eſt tabella alta pedes duos, lata digitos 5.
in cuius foramine uerſatur alterum caput axiculi, in quo incluſum eſt rutelli
manubrium: alterum uerò eiuſdem axiculi caput uoluitur in alterius tabellæ fora
mine, quæ item affixa eſt ad lignum teres, quod æque ac prius longum eſt palmos
tres & totidem digitos craſſum: quo pro manubrio lotor utitur: rutellum aut fa
ctum eſt ex pertica longa pedes tres: cui præfixa eſt tabella longa pedem, lata di
gitos ſex, craſſa ſeſquidigitum: lotor altera manu aſſidue mouet manubrium hu
iusinſtrumenti, atque ſic rutellum in canalis capite agitat metallorum ramenta uel la
pillos nigros cum limo permiſtos, qui commoti defluunt in canalem: altera tenet
alterum rutellum, cui manubrium dimidio breuius eſt: eo ramenta uel lapillos, qui
in ſuprema canalis parte reſederunt, continenter agitat: quo modo limus cum aquis
miſtus defluit in canalem tranſuerſum: et ex eo in lacum, qui extra domicilium eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index