Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 599 > >|
1tula ramenta uel lapilli in poſteriore: nam aqua ex una in alteram influit,
& tandem per eius foramen defluit in lacum.
Maiuſcula autem metallorum
ramenta uel lapillos nigros ex canali eiectos denuo lauant in canali deuexo:
minutula uerò ramenta uel lapillos rurſus in hac area linteis extenſis conte
cta: quæ iſto modo, quòd affixa maneant, diutius durant: & ferè duplum
pus ab uno lotore tam cito perficitur, quàm altero ſimplum à duobus.
Area A. Aquam linteis affundens B. Situla C. Alterius
generis ſitula D. Ramenta uel lapillos ex canali eijciens E.
102[Figure 102]
Cribrum etiam anguſtum nuper in uſu metallico eſſe cœpit: in hoc mate
ria metallica conijcitur, cribraturque in uaſe aqua ferè pleno: ſuccutiturque cri­
brum: quo ſuccuſſu id quod eſt infra erui magnitudinem tranſmittit in uas,
reliquum in eius fundo remanet: hoc duplex eſt: metallicum, quod inferio­
rem locum obtinet: ſaxeum & terrenum, quod ſuperiorem: graue enim ſem
per deſcendit, leue uis aquarum ſurſum fert, quod aufertur radio, qui tabel­
la tenuis eſt ferè ſemicirculi figura, longa dodrantem, alta ſemipedem: ſed le
ue priuſquam aufertur, radio decuſſari ſolet, ut eo citius aqua penetrare poſ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index