Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 599 > >|
1ſtruuntur: quorum uterque longus eſt pedes duodecim, latus & altus ſeſqui­
pedem.
Ad eorum capita locatur lacuſculus, in quem aqua per canaliculum
influit: in alterum canalem adoleſcens uenam, ſi pauper fuerit, multam: ſi di­
ues, minus multam conijcit: inque eum aquam turbine uel ligno tereti extra­
cto immittit: ac ipſam uenam batillo ligneo agitat: quo modo lapilli cum gra
ui materia permiſti ſubſidunt in canalis fundo, leuem aqua rapit in canalem
ſubiectum, per quem influit in aream linteis extenſis contectam: in quibus
lapilli minutuli, quos rapuit aqua, ſubſidunt & puri fiunt.
In canalem quoque,
poſt eius partem ſupremam imponit tabellam humilem, ut maiuſculi lapilli
ibidem reſideant.
Quàm primum autem canalis materia lauata fuerit reple­
tus, claudit os lacuſculi, & in altero canali idem lauandi munus exequitur.

Canalis uerò repleti latera malleo ligneo, poſtquam aqua turbine extracto
defluxit in lacuſculum ei ſubiectum, percutit, ut id, quod ad ipſa adhæret, de­
cidat.
Quod autem in ipſo ſubſedit, id batillo ligneo, cui manubrium eſt cur­
tum, eijcit: quinetiam in iſtius generis canali recrementa argenti tuſa pilis la
uantur, atque ſtannum & particulæ panis, ex pyrite conflati, ſidunt.
Canales A. Lacuſculus B. Canaliculus C. Lignum teres D.
Batillum ligneum E. Malleus ligneus F. Batillum ligneum cui
manubrium curtum G. Turbo in canali defixus H.
Lacuſculus ei ſubiectus I.
128[Figure 128]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index