Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 599 > >|
aurum. Machinæ unica eſt rota, quam riui impetus eius pinnas percutiens
uerſat: axi ab altero rotæ latere exiſtunt longi dentes: qui pila attollunt, ue-
namque ſiccam contundunt: mox in rotundum molæ receptaculum iniecta,
& ſenſim per eius foramen illapſa molitur in farinam.
Inferior lapis molaris
eſt quadrangulus, ſed formam habet rotundam, in qua mola rotunda uerſa
tur: atque foramen, ex quo farina in primum uas delabitur.
Verùm axiculi fer
rei ſubſcus in mola, codax in trabis catillo includitur: cuius axiculi tympa-
num, quod ex fuſis conſtat, à tympano axis dentato circumactum molam uer
ſat.
Vt uerò farina continenter incidit in primum uas, ita etiam aqua: quæ rur
ſus ex eo effluit in ſecundum, quod humilius eſt: & ex ſecundo in tertium,
quod humilimum: ex tertio plerunque in lacuſculum ex una arbore cauatum:
in unoquoque autem uaſe ineſt argentum uiuum, unicuique aſſerculus eſt im-
poſitus & ad ipſum affixus: per cuius medij foramen penetrat axiculus ſta-
tutus: is ne altius quàm oportet, in uas deſcendat, qua aſſerculum attingit, ex-
tuberat: ad eius inferius caput duæ tabellæ inter ſe tranſuerſæ affiguntur, quas
tertia decuſſat: ſuperiori codax eſt in trabis catillo incluſus: at circum quenque
axiculum eſt paruum tympanum, quod ex fuſis conſtat: quorum quodque uer
ſatur à paruo tympano dentato, quod eſt circum axiculum ſtratum, cuius al-
terum caput in magno axe ſtrato incluſum eſt: alterum in tigni cuiuſdam ca-
uo craſſis laminis ferrato: itaque tabellæ, quarum ternæ in ſingulis uaſis in or
bem torquentur, farinana cum aqua permiſtam agitantes etiam minutula au-
ri ramenta ab ea ſeparant: quæ delapſa argentum uiuum in ſe trahit atque pur-
gat.
Sordes uerò aqua rapit: argentum uiuum in alutam, uel linteum lini xy
lini contextu factum infunditur: quæ cùm, ut aliàs ſcripſi, comprimitur, ar-
gentum uiuum per eam defluit in ollam ſubiectam: aurum in ea remanet pu
rum.
Alij in locum uaſorum tres canales latos ſubſtituunt: quorum quiſque
habet axiculum angulatum: in quo ſenæ tabellæ anguſtæ incluſæ ſunt, &
ad eas totidem tabellæ latiores tranſuerſæ affixæ: quas aqua immiſſa percu
tiens circumagit: farinam cum aqua permiſtam agitantes metallum ab
ea ſecernunt: ueruntamen ſi farina, in qua auri ramenta inſunt, purgatur, pri-
or lauandi ratio hac longe præſtat, quod ea argentum uiuum, quod in uaſis
continetur, ſtatim ad ſe alliciat: ſi farina, in qua lapilli nigri, ex quibus confla
tur plumbum candidum, inſunt, minime eſt aſpernanda.
Quanquam rami
abiegni conuoluti, & in canales, in quibus talis farina de mola per canalicu-
lum in eos delapſa lauatur, impoſiti utiliores ſunt: nam lapilli uel ab eis reti-
nentur, uel, ſi aqua ipſos rapit, de eis decidunt & ſubſidunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index