Alij utuntur cribro, cui uas æneum eſt, utrinque habens anſam æneam qua
drangulam: per quas anſas pertica penetrat: cuius alterum caput, quod ex al
tera anſa eminet ad dodrantem, cùm operarius in funiculum de trabe ſuſpen
ſum impoſuerit, perticam ſæpius, & quidem uiciſſim, à ſe abſtrahit, & ad ſe
retrahit: quo motu per cribri fundum res minutæ decidunt: ſed ut perticæ ca
put in funem facile imponi poſſit, ipſe inferius bacillo longo duos palmos
diducitur: etenim duplicatus deſcendit: quod utrunque eius caput ad trabem
ſit religatum. Attamen pars funiculi poſt bacillum dependet longa ſemipe
dem. Quinetiam magna capſa in hac re eſt uſitata: cuius fundum uel ex aſſe
re foraminum pleno conficitur, uel filis ferreis, ut cæterarum capſarum con
texitur: ex medijs aſſeribus, qui ad eius latera ſunt, ſemicirculus ferreus ex
tat: ad quem funiculus, ex tigno uel trabe ſuſpenſus, alligatur, ut capſa trahi
& in omnes partes inclinari poſſit: ei utrinque duo ſunt manubria, ciſij manu
brijs non diſſimilia: quæ duo operarij prehendentes capſam, ultro citroque
tractam et retractam agitant: hac Germani, qui in Carpato monte habitant,
potiſſimum utuntur: iſtis autem tribus capſis & duobus cribris minutæ res
à maiuſculis iccirco diſcernuntur, ut earum quæ tranſmiſſæ ſimul lauandæ
ſunt, æquales fiant portiones: nam fundum tam capſarum quàm cribrorum
foramina habet, quæ glareas nucis auellanæ magnitudine non tranſmittunt:
in fundo remanentes metallici ſiccas, ſi metallo non carent, ſub pila ſubij ciunt: