Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 599 > >|
1
Fornax A. Eius os B. Rutabulum C. Raſtrum bidens D. Rutrum E.
135[Figure 135]
At panes ex pyrite uel cadmia uel alijs lapidibus æroſis conflati creman­
tur in foueis quadrangulis & ex priore, ut ſuperiore, parte patentibus atque
apertis: quæ foueæ plerunque longæ ſunt pedes duodecim, latæ, octo: altæ,
tres.
Sed panes ex pyrite conflati ferè bis cremantur: ex cadmia, ſemel: atque
hi prius in limum, aceto madefactum, inuoluuntur, ne ignis eos unà cum bi
tumine, uel ſulfure, uel auripigmento, uel ſandaraca, nimis conſumat: illi pri
mò lento igni, deinde acri cremantur.
In utroſque uerò integra nocte ſequenti
immittitur aqua, ut, ſi in eis inſit alumen, aut atramentum ſutorium, aut hali
nitrum metallis nociturum, quanquam raro nocere ſolet, id eluat: & ipſos
faciat molles.
Reliqui uerò ſucci concreti ferè omnes, cum iſtiuſmodi panes
uel uenæ excoquuntur, metallis nocent.
Panes autem cremandi lignis, cra­
tis figura collocatis, imponuntur: atque ea lignorum ſtrues incenditur.
Foveæ A. Ligna B. Panes C. Canalis D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index