Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 599 > >|
1quartus diſtet à tertio pedes nouem, tertius à ſecundo pedibus uno & uigin­
ti
atque ſemipede: à quo ſecundo ad pedes duodecim tigna quatuor ſaxis ſub­
ſtratis
erigantur, alta pedes ſeptem & dimidium, lata & craſſa cubitum: quo
rum
capita includantur in formis immiſſæ trabis, latæ cubitum, craſſæ pedem:
quæ
duobus pedibus & totidem palmis longior ſit ſpacio, quod eſt inter ſe­
cundum
& quintum murum tranſuerſum, ut eius capita muris tranſuerſis ſu­
perponi
poſſint.
Quòd ſi una trabs tam longa in promptu non fuerit, in eius
locum ſubſtituantur duæ: quia uerò ea longitudo eſt, & tigna ſtatuta paribus
diſtinguenda
ſunt interuallis, neceſſe eſt ut aliud ab alio & extimum utrunque
à
muro tranſuerſo abſit pedes nouem, palmum unum, digitos duos, & duas digi
ti
quintas.
In hac trabe longa & muro tertio ac quarto collocentur trabes du­
odecim
longæ pedes quatuor & uiginti, latæ pedem, craſſæ palmos tres: quæ
inter
ſe diſtent pedibus tribus, palmo uno, digitis duobus: in quarum for­
mis
, quà locatæ ſunt in trabe longa, includantur capita totidem tignorum ob
liquè
erectorum in aduerſa illa, quæ recta ſuper ſecundum murum ſtatuta
ſunt
.
Attamen obliquorum capita ſtatutorum capita non attingant, ſed ab
eis
pedes duos abſint, ut per eam partem camini patentem fornaces fumum
emittant
.
Ne uerò obliqua incidant in recta partim caueatur bacillis ferreis,
quæ
ex ſingulis ad ſingula eis oppoſita pertineant: partim tignis, quanquam
raris
, quæ item à nonnullis obliquis ad recta, quæ ex eorum regione ſunt,
pertingant
, & ipſis dent ſtabilitatem: quibus et obliquis, quà ſpectant tigna
recta
, tum affigantur crebri aſſerculi, craſſi circiter digitos duos, lati palmum,
ac
inter ſe diſtantes palmum, tum lutum illinatur, ne concipiant ignem.
At in trabium ſu
pradictarum formis, quà quarto muro ſuperpoſitæ ſunt, includantur inferiora
capita
totidem tignorum obliquè erectorum in priora obliqua: cum quorum capiti­
bus
ſic committantur et copulentur, ut ex eis dilabi non poſſint: quinetiam firmen
tur
ſubſtructionibus, quæ fiant ex tignis tranſuerſis & obliquis.
Atque tigna
illa
etiam ſuſtineant tectum.
Hoc modo ſe habeat prior officinæ pars, in tres
rurſus
partes diſtributa: quarum prima, lata pedes duodecim, eſt ſub cami­
no
, qui conſtat ex duobus parietibus, recto & obliquo: altera, totidem pe­
des
lata, recipit uenam excoquendam, additamenta, carbones, aliaque quibus
opus
eſt excoctoribus: tertia lata pedes nouem, continet duo conclauia pa
ribus
interuallis diſtincta, in quorum altero eſt fornacula, in altero conclu­
ditur
metallum in ſecundis fornacib.
excoquendum. Itaque neceſſe eſt huic officinæ
eſſe
præter quatuor muros longos ſeptem, qui inter illos ſint, tranſuerſos:
quorum
primus à ſuperiore capite primi muri longi perducatur ad ſuperi­
us
caput ſecundi muri longi: ſecundus ab hoc capite procedat ad caput ter
tij
muri longi: tertius rurſus ab hoc capite tranſiens per medium ſpacium per­
ueniat
ad caput quarti muri longi.
Quartus uerò ex inferiore capite primi
muri
longi ducatur ad inferius caput ſecun di muri longi: quintus ex hoc ca
pite
ad caput tertij muri longi pertineat: ſextus rurſus ab hoc capite tendat
ad
caput quarti muri longi: at ſeptimus ſpacium, quod eſt inter tertium &
quartum
murum longum, in duas partes diducat.
Muri longi quatuor: Primus A. Secundus B. Tertius C. Quartus D.
M
uri tranſuerſi ſeptem: Primus E. Secundus F. Tertius G.
Q
uartus H. Quintus I. Sextus K. Septimus ſiue medius L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index