Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 599 > >|
1& præterea durum, atque quod facile duci poteſt. Nam etſi ex uenis, quæ ipſi
cum
alijs metallis communes ſunt, conflatum liqueſcat, tamen aut molle eſt
aut
fragile.
Tale uerò candens primò in minutas particulas ſecetur, & cum
lapidibus
liqueſcentibus comminutis permiſceatur: deinde in foco fornacis
ferrariæ
fiat catinus ex eodem puluere madido, ex quo fiunt catini, qui ſunt
ante
fornaces in quibus uenæ auri uel argenti excoquuntur: cuius latitudo
ſit
ad ſeſquipedem, altitudo ad pedem.
Folles autem ſic collocentur, ut uen­
tum
medio catino per narem inſpirent: tum catinus totus optimis carboni­
bus
compleatur & circumcirca ponantur ſaxorum fragmenta, quæ ferri par
ticulas
& carbones ſuperfuſos coerceant: ſed quamprimum carbones omnes
arſerint
, & catinus excanduerit, folles uentum inſpirent, atque magiſter ſenſim
infundat
tantam ferri & lapidis liqueſcentis miſturam, quanta ſibi infunden­
da
uidebitur: in quam, cùm liquefacta fuerit, mediam quatuor ferri maſſas,
quarum
ſingulæ pendant libras triginta, imponat: & acri igni quinque uel ſex
horis
coquat, & bacillo immiſſo ferrum liquatum ſæpius agitet, ut eius tenu­
iſſimam
quanque particulam maſſarum parua foramina combibant: quæ par
ticulæ
ſua ui conſumunt & dilatant craſſas maſſarum particulas: quæ molles
& fermento ſimiles fiunt.
Poſtea magiſter miniſtro adiutus maſſam unam for
cipe
extractam incudi imponat, ut malleus à rota uiciſſim ſublatus et demiſ­
ſus
ipſam dilatet: quam confeſtim adhuc calidam in aquam inijciat & tem­
peret
: temperatam rurſus incudi imponat, eamque eodem malleo percuſſam
frangat
: mox inſpiciens fragmenta conſideret, utrum aliqua ex parte ferrum
adhuc
appareat, an totum quodammodo ſit denſatum & mutatum in aciem.

Deinde
aliam atque aliam maſſam forcipe prehenſam & extractam in partes
ſecet
, tum miſturam recalfaciat, & ad eam addat recentis partem: quæ & in
locum
illius, quam combiberunt maſſæ, ſuccedit, & uires eius, quæ reliqua
fuit
, reficit, & maſſarum particulas, rurſus in catinum impoſitas, facit purio­
res
: quarum quanque, ut primum excalfacta fuerit, forcipe prehenſam malleo
ſubijciat
, & in bacilli figuram formet.
Quod, cùm adhuc excandeſcit, in frigi­
diſſimam
aquam profluentem, quæ prope ſit, inijciat: quomodo repente den
ſatum
in meram aciem uertitur: quæ ferro eſt multo durior & candidior.
Catinus A. Folles B. Forcipes C. Malleus D. Flumen E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index