Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 599 > >|
1
Qvoniam nono libro uenarum excoquendarum &
metallorum
conficiendorum rationem explicaui,
conſequens
eſt ut explicem, quomodo metallum pre
cioſum
à uili, uel contrà uile à precioſo ſecernatur:
ſæpius
enim duo metalla, rarius plura ex una ea­
demque
uena conflari ſolent.
Naturaliter autem po­
tiſſimum
auri quædam portio ineſt in argento & in
ære
: argenti quædam in auro, in ære, in plumbo ni
gro
, in ferro: æris aliqua in auro, in argento, in plum
bo
nigro, in ferro: plumbi nigri aliqua in argento: ferri denique quædam in
ære
.
Sed ordiar ab auro: id ab argento, uel hoc etiam ab illo, ſeu natura, ſeu
ars
permiſcuerit ea, ſeparatur aqua ualenti, & puluere, qui ferè ex ijſdem re­
bus
, ex quibus aqua, conſtat.
Verùm, ut hic etiam ordinem conſeruem, dicam
primò
de compoſitionibus rerum, ex quibus aqua illa conficitur: deinde de
conficiendi
ratione: tum de modo, quo aurum ſecernitur ab argento, uel ar­
gentum
ab auro.
In omnibus autem ferè compoſitionibus ineſt atramentum
ſutorium
uel alumen, quod ſola per ſe, magis tamen cum halinitro coniun­
cta
ualeant ad ſeparandum argentum ab auro: cùm cæteræ res, ut eis adiumen
to
ſint, ſolæ ſua ui, ſuaque natura ea metalla ſecernere non poſſunt: ſed uix mul­
coniunctæ.
Verùm cùm plures compoſitiones exiſtant, aliquas ſubijciam.
In
prima quidem, cuius uſus communis eſt & uulgaris, eſt atramenti ſutorij li
bra
& tantundem ſalis ac aquæ fontanæ triens.
Secunda habet atramenti ſu
torij
libras duas, halinitri unam, tantum aquæ fontanæ, uel fluuialis pondus,
quantum
atramenti ſutorij, dum ignis ui in puluerem reſolueretur, perijt.
Ter
tia
conſtat ex atramenti ſutorij libris quatuor, halinitri duabus & dimidia,
aluminis
ſelibra, aquæ fontanæ ſeſquilibra.
Quarta ex atramenti ſutorij li­
bris
duabus, halinitri totidem libris, aluminis quadrante, aquæ fontanæ do
drante
.
Quinta ex halinitri libra, aluminis libris tribus, lateris comminuti ſeli
bra
, aquæ fontanæ dodrante.
Sexta ex atramenti ſutorij libris quatuor, ha­
linitri
tribus, aluminis una, lapidis, qui in fornaces ardentes coniectus facile
igni
liqueſcit tertij generis item una, aquæ fontanæ ſeſquilibra.
Septima fit
ex
atramenti ſutorij libris duabus, halinitri ſeſquilibra, aluminis ſelibra, lapi
dis
, qui in fornaces ardentes coniectus facile igni liqueſcit, tertij generis li­
bra
, aquæ fontanæ dextante.
Octaua conficitur ex atramenti ſutorij libris du
abus
, halinitri totidem libris, aluminis ſeſquilibra, fecis aquarum, quæ aurum
ab
argento ſecernunt, libra: ad ſingulas autem libras affunditur aquæ puti­
ſextans.
In nona inſunt laterum coctorum libræ duæ, atramenti ſutorij
una
, halinitri item una, ſalis tantum, quantum manu comprehendi poteſt, aquæ
fontanæ
dodrans.
Decima ſola caret atramento ſutorio & alumine: Habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index