Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 599 > >|
1 120[Figure 120]
Aliqui fabricantur aream non diſſimilem linteis extenſis contectæ, minus
tamen longam.
Linteorum aut loco ceſpites continenter collocant: arenam
in areæ caput coniectam aqua immiſſa lauant: quo modo auri ramenta reſi­
dent in ceſpitibus, limus & arena ſimul cum aqua deferuntur in lacum uel ca­
nalem ſubiectum: qui munere perfecto recluditur: poſtquam omnis aqua ef­
fluxit, arena & limus auferuntur, et iterum iſto modo lauantur.
Ramenta ue
rò quæ ad ceſpites adhæſerunt, maior aquarum uis, per canaliculum in aream
immiſſa defert in lacum uel canalem: ibi tandem collecta in alueo lauatur.
Hanc
auri lauandi rationem Plinius non ignorauit: ulex, inquit, ſiccatus uritur, &
cinis eius lauatur ſubſtrato ceſpite herboſo, ut ſidat aurum.
Areæ caput A. Canaliculus per quem aqua in areæ caput influit B.
Ceſpites C. Lacus areæ ſubiectus D. Vas in quo lauantur ceſpites E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index