Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 599 > >|
1teſtudinis foramina fumus è fornacibus aſcendit in latam cameram, ei, quam
ſupra deſcripſi, ſimilem, niſi quod in utroque latere habeat feneſtram, oſtio ca
reat.
Excoctores enim fuliginem abſterſuri primò gradibus, qui ſunt ad la­
tera fornacum aſcendunt, deinde ſcalis per teſtudinis foramina, quæ ſunt ſu
pra fornaces, in cameram, ubi fuliginem abſtergunt, conuerrunt, in alueos
colligunt: quos alius alio deportandos & effundendos tradit: ea camera eti
am ab altera differt caminis: quos duos habet domi uſitatis non diſſimiles:
hi fumum, qui per ſuperiorem partem concameratam eluctari non poteſt, re­
fractum & repercuſſum excipiunt, & inanem plumbi tandem emittunt: nam
plumbum calore ignis reſolutum & in cinerem mutatum, atque lapilli minu­
tuli cum fumo euolantes in camera remanent, aut ad laminas æreas, quæ ſunt
in camino adhærent.
Fornaces A. Catinus propior fornaci B. Eius os C.
Alter catinus D. Pilæ E. Camera F. Feneſtra G.
Camini H. Vas in quo carbones abluuntur I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index