Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 599 > >|
1
Lacuſculus aut iſte ex unius arboris trunco cauatur: cuius pars caua longa
eſt pedes v. alta dodrantem, lata digitos VI.
Is ut decliuis ſit, collocatur, eique
ſubijcitur uas, quod abiegnos ramos conuolutos in ſe continet, uel alter lacu­
ſculus, cuius pars caua longa eſt pedes tres, alta & lata pedem: in cuius fundo
minuti lapilli, qui ſimul cum aqua effluxerunt, reſident.
Quidam in lacuſculi locum
ſupponunt canalem quadrangulum: in quo ſimiliter ligneo batillo paruo, lapil­
los ſurſum uerſus agitatos & conuerſos lauant.
Lacuſculo ſubijcitur canalis
tranſuerſus: qui altera parte uel apertus exonerat in uas aut lacuſculum, uel clau
ſus & in medio perforatus in ſubiectam foſſam, quo modo aqua turbine ali­
quantum
extracto recta in eam decidit.
Hæc uerò foſſa qualis ſit, iam dicturus ſum.
Lacuſculus A. Batillum ligneum B. Vas C. Canalis D. Batillum ligneum paruum E.
Canalis tranſuerſus F. Turbo G. Aqua decidens H. Foſſa I. Ciſio aduehens mate­
riam lauandam K. Ligo ſimilis roſtro anatis, quo foſſor materiam lapillorum expertem excindit L.
126[Figure 126]
Sin aut locus aquarum copiam non ſuppeditauerit, lotores foſſam agunt pedes
XXX. uel XXXVI. longam: cuius ſolum ſternunt eiuſdem longitudinis arborib.

inter ſe coagmentatis, & tabularum modo planis ſupina parte factis.
Ad utrunque
etiam
foſſæ latus, & eius caput quatuor arbores collocant, & alias ſuper alias
imponunt: quæ omnes, qua ad cauum conuerſæ ſunt, etiam planæ exiſtunt.
Sed quia ar
bores in laterib.
obliquè collocant, foſſæ ſupremum fit quatuor pedes latum, in­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index