Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 599 > >|
1 186[Figure 186]
Cùm autem argentum uidetur ipſi eſſe perpurgatum, tunc batillo carbo
nes ex teſta amouet: paulo pòſt aquam haurit cochleari æneo, cui manubri
um ligneum eſt, longum pedes quatuor: quodque ex altera parte in fundi &
marginis medio habet paruum foramen, per quod ferè canabis ſemen pene
trat.
Hoc cochleare ter replet aqua, ter ea per foramen tota effluens in argen
tum, paulatim ipſum reſtinguit: ſi enim repente aquam multam in id infun­
deret, diſſiliret atque læderet aſtantes.
Deinde artifici ferreus eſt contus cuſpi
datus, longus pedes tres: cui manubrium ligneum totidem pedes longum:
hunc contum in teſtam infigit, ut eam commoueat.
Idem efficit conto ferreo
uncinato, lato digitos duos, alto palmum: cuius pars ferrea item longa eſt
tres pedes, lignea, ſiue manubrium, totidem.
Tum teſtam ex foco amotam ba
tillo uel furca ſubuertit: quo modo argentum dimidiati globi figura in ſolum
cadit: quod batillo rurſus ſublatum inijcit in uas, in quo ineſt aqua: ubi ad­
huc magnum ſonitum reddit, uel panem argenteum furca ſublatum ſuperim­
ponit, inſtrumento ferreo uulſellæ ſimili, in uas aqua refertum impoſito.
Mox
refrigeratum rurſus ex uaſe, exprimens trunco, ex oſtrya fracto ſuperponit,
& malleo percutit, ut, ſi puluis in teſtam iniectus, ad ipſum adhæſerit, de eo
decidat.
Purgat etiam argentum eodem inſtrumento, in uas aquæ plenum im
poſito ſuperimpoſitum, filis orichalceis colligatis, & in aquam intinctis: quem
laborem percutiendi & purgandi iterat, uſque dum omnino fuerit purum.
Po­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index