Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 599 > >|
1ſcentibus, cum quibus aurum permiſtum eſt, conſtat, ſubiecta pilis uda tun
ditur
: comminuta per canaliculum effluit in lacum, ibi rutro ligneo agitatur, auri
minutæ
particulæ, quæ in ſupremo lacu reſident, in alueo nigro lauantur.

Hactenus
de machinis, quæ uenas udas tundunt pilis præferratis, dixi: nunc
lauandi rationes quorundam metallorum uenis quodammodo proprias exponam
orſus
ab auro: uenæ certe in quib.
illius metalli particulæ inſunt, & arenæ ri
uorum uel fluuiorum, in quib.
eiuſdem ramenta, lauantur in areis aut in alueis: are
præterea in lacu: ſed non uno modo lauantur in areis: nam auri particu­
las
uel ramenta aut tranſmittunt aut retinent: atque tranſmittunt quidem, ſi habue­
rint
foramina: retinent, ſi eis caruerint: uerum uel ipſa area habet foramina, uel
capſa
in eius locum ſubſtituta: ſi ipſa, auri particulas uel ramenta tranſmittit in
lacum: ſi capſa, in canalem longum, de quibus duabus lauandi rationib.
primò
dicam.
Area conficitur ex duobus aſſeribus inter ſe coagmentatis, longa pedes
duodecim
, lata tres, foraminum, per quæ eruum penetret, plena.
Ne uerò uena
uel
arena, cui aurum eſt immiſtum, è lateribus excidat, ad ea tabellæ eminentes
affiguntur.
Hæc area ſuper duo ſcabella imponitur: quorum prius iccirco eſt al
tius
poſteriore, ut glareæ et lapilli ex ipſa deuolui poſſint.
Lotor aut in areæ
caput
, quod altius eſt, uenam uel arenam conijcit, & canaliculo recluſo aquas in
eam immittit: mox rutro ligneo ipſam agitat: quomodo glareæ & lapilli per
aream
deuoluuntur in humum: auri particulæ uel ramenta ſimul cum arenis
per
foramina in lacum areæ ſubiectum decidunt: quæ collecta in alueo lauantur.
Areæ caput A. Area B. Foramina C. Tabellæ D. Scabella E.
R
utrum F. Lacus G. Canaliculus H. Alueus I.
111[Figure 111]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index