Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 599 > >|
1
Sed redeo ad machinas. Quidam ſolent id genus quatuor uno in loco con­
ſtruere
: duas ſcilicet in ſuperiore eius parte, & totidem in inferiore: quo mo
do neceſſe eſt riuum deductum altius defluere in ſuperiores rotas, quòd a­
xes uerſent, quorum dentes grauiora pila attollunt.
Machinarum enim ſu­
periorum
pila ferè duplo longiora quàm inferiorum pila eſſe oportet: & qui­
dem propterea, quòd omnes capſæ in eadem planicie collocentur: qua de
cauſa etiam ea pila dentes habent ſub parte ſuperiore, non ut inferiora ſupra
inferiorem.
Aquas autem ex duabus ſuperioribus rotis defluentes duo ca­
nales lati excipiunt, ex quibus præcipitant in duas inferiores rotas.
Quia ue
rò iſtiuſmodi machinarum omnium pila ferè contigua ſunt, ne capita ferrea
ſe conterant, qua in eis includuntur, paululum reſecantur.
Vbi uerò propter
uallis anguſtias tot machinæ conſtrui non poſſunt, monte duobus in locis,
quorum alter altero ſit altior, cauato et æquato duæ machinæ, quas unum do
micilium in ſe continet, ſolent confici: aquam ex ſuperiore rota defluentem
item canalis latus excipit: ex quo ſimiliter præcipitat in inferiorem.
Verùm
capſæ non in una planicie locantur, ſed utraque in ſuæ machinæ propria: quo­
circa duobus operarijs, qui uenam in capſas inijciant opus eſt.
At cùm nul­
lus riuus, qui ex altiore loco præcipitet in ſuperiorem rotæ partem deduci
poteſt, deducitur qui inferiorem uerſet: eius aquæ multæ in unum locum, ad
ipſas continendas aptum, colliguntur: ex quo foribus ſubleuatis emittun­
tur in rotam, quæ in canali uerſatur.
Iſtiuſmodi autem rotæ pinnæ altiores
ſunt, & ſupinæ ſurſum uerſus extant: alterius uerò humiliores, & pronæ de
orſum uerſus uergunt.
Prima machina A. Eius pila B. Eiuſdem capſa C.
Secunda machina D. Eius pila E. Eiuſdem capſa F.
Tertia machina G. Eius pila H. Eiuſdem capſa I.
Quarta machina K. Eius pila L. Eiuſdem capſa M.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index