1longum ſit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam ter
gum muri fornicem habeat, imponatur fiſtula ferrea uel ænea, in qua nares
follium collocentur: ſed totus paries prior ideo non ſit altior quinque pedi
bus, ut in fornacem commode uena conijci poſſit unà cum his, quibus magi
ſtro ad eam excoquendam opus eſt: at utriuſque lateris paries altus exiſtat pe
des ſex, poſterior ſeptem, craſſus palmos tres: quæque fornacum intus lata ſit
quinque palmos, longa ſex & digitum. Latitudinem autem nunc metimur in
teruallo, quod eſt inter utriuſque lateris parietes interiectum: longitudinem
eo, quod eſt inter priorem parietem & poſteriorem. Suprema uerò cuiuſque
fornacis pars aliquanto plus ſe dilatet. Sint etiam muro aliquot oſtia: ſi ſex
fuerint fornaces, duo: unum inter ſecundam et tertiam fornacem, alterum in
ter quartam & quintam: ea loca ſint cubitum, alta pedes ſex: ut excoctores
eis egredientes & regredientes offenſiunculam non accipiant. Quinetiam ad
dextrum latus primæ fornacis oſtium eſſe neceſſe eſt, ſimiliter ad ſiniſtrum
ultimæ, ſi murus longius fuerit nec ne fuerit ductus. Longius uerò tum duci
tur, cum officina ſecundarum fornacum, aut aliud ædificium cum hac prima
rum fornacum officina coniungitur, ſolumque pariete ſeparatur. Excoctor au
tem & qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplatu
rus folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur ſuo oſtio: quiſque uerò
alius ſibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter ſe diſtant pedi
bus ſex, ut excoctores, eorumque miniſtri uim caloris facilius ſuſtinere poſ
ſint. Quoniam uerò quæque interius eſt lata quinque palmos, alia ab alia diſtat
pedibus ſex, primæ fornacis dextro lateri eſt ſpacium quatuor pedum & tri
um palmorum, atque tantundem ſiniſtro ultimæ, ſi ſex fuerint fornaces in una
officina, neceſſe eſt ut murus longus ſit pedes duos & quinquaginta: nam
interior tot fornacum latitudo efficit pedes ſeptem & ſemiſſem: interualla,
quæ ſunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam, pe
des triginta: ſpacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem,
& palmos duos, craſſitudo duorum murorum tranſuerſorum pedes quinque:
quarum menſurarum ſumma efficit pedes duos & quinquaginta. Tum ex
tra unam quanque fornacum ſit fouea quæ repleta puluere, de quo poſtea di
cturus ſum, fiſtucatione ſpiſſetur: atque eo modo fiat catinus, qui metallum ex
fornace defluens excipiat.

Fornaces A. Catini B.