Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 599 > >|
1læ fuerint, coniunctæ coquantur in catino cinereo. Ad talis autem ſtibij li­
bras duas & dimidiam adijciantur aridæ uini fecis libræ duæ, & recremen­
torum uitri libra una, atque coquantur in catino fictili: atque etiam maſſula reſi
debit in fundo: quæ in catino cinereo coquatur.
Poſtremò ſtibium adiecto
pauco plumbo, coquatur in catino cinereo, in quo cæteris omnibus igni con
ſumptis
ſolum remanebit argentum.
Quod ſi ſtibium priuſquam in cinereo
coquatur cum arida uini fece & recremento uitri in fictili coctum non fue­
rit, partem argenti conſumit, & cinerem atque pulueres, ex quibus catinus fa­
ctus eſt, ad ſe allicit.
Catinus autem, in quo aurum argento miſtum coquitur
cum ſtibio, ut etiam cinereus, collocetur in fornace, qualis uel uento forami
nibus inſpiratur, uel aurificum eſſe ſolet.
Fornax quæ uento foraminibus inſpiratur A. Fornax aurificum B.
Catinus fictilis C. Catinus ferreus D. Truncus E.
175[Figure 175]
Vt autem aqua ualens, ſi argentum, à quo aurum ſulfur ſecreuit, in eam in­
ijciatur, nobis oſtendit utrum omne fuerit ſecretum, an aliqua huius particu­
la in illo reſtet, ita quædam rerum compoſitiones ſi alternis ipſæ, alternis au­
rum, à quo argentum ſtibio ſeparatum fuit, in olla uel catino poſitæ coquan­
tur, nobis declarant, omne ſeparauerit necne ſeparauerit: quinetiam ijſdem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index