Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 599 > >|
1bet foramina duo uel tria: quorum primum à fronte eſt altum ſeſquipedem,
latum pedem: ex quo effluit ſpuma argenti.
Alterum, atque etiam tertium, ſi tria
fuerint, à lateribus ſunt alta ſeſquipedem, lata pedes duos & dimidium: ut is,
qui catinum parat, in fornacem poſſit irrepere: ſed baſis eius circularis ex ce
mentis effecta duas habet uias, halitum expirantes, altas pedes duos, latas
unum: quæ ab una parte ad ei aduerſam ductæ ac directæ ſic penetrant, ut
altera alteram tranſuerſa ſecare, & foramina quatuor eſſe uideantur: eædem
ſuperius tectæ ſunt ſaxis latis, ſed tantummodo palmum craſſis: in quæ &
reliquam baſis partem interiorem, ex cementis effectam, ut etiam in prioris
fornacis orbem, uel tabulas æneas & ſaxa inijcitur lutum cum ſtramentis per­
miſtum, altum tres digitos.
Tam autem id quàm cinerem iniectum magiſter
ſiue miniſter, qui præparat catinum, genibus innixus tundit curtis pilis li­
gneis, & marculis item ligneis.
Fornacis camera A. Eiuſdem baſis B. Viæ C. Pilum D.
Marculus E. Artifex Romano more ex argenti ſpuma tru­
bulos conficit F. Canaliculus G. Argenti ſpuma E.
Catinus inferior I. Veruculum K. Tubuli L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index