Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1ignem excitet: quo modo tam catinus quàm focus dimidiæ horæ ſpacio ſa­
tis
calefiunt: ac certe quidem ſi præcedente die uena in eadem fornace fue­
rit
excocta citius calefiunt: ſi non fuerit excocta, tardius.
Focus uerò & ca­
tinus
ni ante calefiant quàm inijciatur uena excoquenda, ipſi uitium facient,
metalla
damnum.
Nam ſi puluis, ex quo uterque eſt confectus, fuerit æſtiuo
tempore
humidus, hyberno congelauerit, uterque ruptus unà cum metallis
& alijs tonitru inſtar ſonum fundens diſſipatur non ſine magno hominum
periculo
.
Deinde magiſter inijciat in fornacem recrementa: quæ liquefacta
ex
ore defluent in catinum: mox obſtruat os luto, cum quo puluis carbonum
eſt
permiſtus: id autem manu apponat ad pilum ligneum teres, craſſum di­
gitos
quinque, altum palmos duos: cuius manubrium ſit longum pedes tres.

Tum
conto uncinato recrementa extrahat ex catino: et ſi uenam auri uel ar­
genti
diuitem excocturus eſt, plumbi centumpondium in ipſum imponat:
ſin
pauperem, dimidium: ad illam enim ei multo plumbo opus eſt: ad hanc,
pauco
.
Mox plumbo ſuperinijciat titiones, ut liqueſcat: poſtea ritè faciat
mnia
& ordine quodam inijciat in fornacem, primo tantam panum, ex pyri
te
conflatorum, portionem, quanta ad uenam excoquendam opus eſt: de­
inde
uenæ, cum ſpuma argenti & molybdæna atque lapidibus qui facile igni
liqueſcunt
ſecundi generis miſtæ tantum, quantum duo aluei capiunt: tum
tot
carbones, quot recipit alueus bracteis ligneis contextus: poſtremò re­
crementa
: fornace iam dictis rebus repleta uenam paulatim excoquat: ſed eam
non
nimis ad poſteriorem fornacis parietem adijciat, ne circa nares follium fer­
ruminata
ſpiritui impedimento ſit, ignisque minus luculenter ardeat.
Is certe
in
præſtantium excoctorum numero ſemper habitus eſt, qui quatuor elemen
ta
poteſt temperare.
Temperat autem qui uenæ, quæ terræ particeps eſt, non
plus
quàm conuenit, in fornacem inijcit: qui aquam, quoties hanc res poſtu
lat
, infundit: qui flatus follium moderatur arte: qui in ignem, qua parte lucu
lenter
ardet, uenam iacit.
Magiſter quidem aquam in utranque fornacis par­
tem
paulatim infundens carbones madefaciat, ut ad eos adhæreſcant tenu­
iſſimæ
uenarum partes, quæ alioqui flatu follium, & ui ignium agitatæ &
ſublatæ
cum fumo euolarent.
Sed quia diuerſa uenarum excoquendarum na
tura
eſt, excoctores neceſſe habent focum nunc altum nunc humilem para­
re
, & fiſtulam, in qua nares follium ſitæ ſunt, interdum ualde, interdum pa­
rum
decliuem ponere: atque fornaci flatum follium modò lenem, modò uehe
mentem
inſpirare.
Etenim ad uenas, quæ cito calefiunt & liqueſcunt, exco­
ctoribus
opus eſt humili foco, fiſtula, quæ parum decliuis ſit poſita, flatu fol
lium
leni: contrà ad eas, quæ tardè calefiunt & liqueſcunt alto foco, fiſtula,
quæ
multum decliuis ſit collocata, flatu follium uehemente: ad has etiam
pus
ipſis eſt fornace multum calfacta, & in qua prius recrementa ſunt reco­
cta
, uel panes ex pyrite conflati, uel lapides, qui facile igni liqueſcunt, cocti:
quæ
ni fiant uenæ inſidentes in foco fornacis, os obſtruunt & quaſi ſuffo­
cant
: quod etiam minutulæ particulæ metallicæ, quæ, dum uenæ lauarentur,
ſubſederunt
, facere ſolent.
Magni præterea folles habeant latas nares: ſi enim
anguſtæ
fuerint, multus & magnus flatus nimis arctè & acutè inſpiratur
fornaci
: unde materia liquefacta refrigeratur, & circa nares ferruminatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index