Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1 121[Figure 121]
Quinetiam arenæ cum auri ramentis permiſtæ lauantur in lacuſculo, uel
in lacu, uel in alueo.
Lacuſculus, ex poſteriore parte patens, aut ex arboris
trunco quadrangulo cauatur, aut ex aſſere craſſo, ad quem tabellæ eminen­
tes affiguntur, conficitur longus pedes tres, latus ſeſquipedem, altus digitos
tres: eius cauum in aluei altera parte anguſti figuram formatur: quam partem
anguſtam ad caput conuertit: ad quod habet duo manubria longa, quibus
in riuo curſum uerſus ducitur & reducitur: hoc modo lauatur arenula, ſiue
in ea fuerint auri ramenta, ſiue lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum
conficitur.
Lacuſculus A. Cauum B. Manubria C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index