Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1 163[Figure 163]
Simili modo ſtibij uena, ſi reliquorum metallorum expers fuerit, exco­
quitur in ſuperioribus ollis: quæ duplo ſunt maiores quàm inferiores.
Sed
quantæ illæ fuerunt, ex panibus cognoſcitur: quibus non omnibus in locis
idem eſt pondus: nam alibi conficiuntur pendentes ſex libras, alibi decem,
alibi uiginti: cùm excoctor in eo labore operam conſumpſerit, ignem aqua
reſtinguit: opercula de ollis remouet: circum & ſuper eas terram, cum cine­
re permiſtam, conijcit: panes, ubi refrigerati fuerint, ex ollis eximit.
Altera ue­
rò uenæ argenti uiui excoquendæ ratio hæc eſt.
Ollæ uentroſæ in ſuperio­
rem fornacis quadrangulæ partem patentem impoſitæ uena comminuta com­
plentur, atque operculis, quibus ſingulis eius tintinabuli, quod uulgus cam­
panam nominat, figura eſt ac naris oblonga, teguntur & oblinuntur: ſingu­
la uaſa fictilia, quæ parua ſunt, & in cucurbitæ figuram formata, binas nares
recipiunt, itemque oblinuntur: mox aridis lignis in inferiore fornacis parte col
locatis, & accenſis uena coquitur, donec omne argentum uiuum in opercu­
lum, quod ſuperioris ollæ loco eſt, feratur: id deinde ex naribus defluens,
uaſa fictilia cucurbitina recipiunt.
Ollæ A. Opercula B. Naris C. Vaſa fictilia cucurbitina D.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index