Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1 147[Figure 147]
At terra effoſſa primò in ſole exponitur ut ſicceſcat: deinde batillo inijci­
tur in cratem colurnis uiminibus craſſis, ſed non contiguis, contextam & ob
liquè erectam, & perticæ innixam: quo modo terra minuta & eius glebulæ
per cratis foramina penetrant, glebæ & lapides non penetrantes deorſum
feruntur in ſolum: terra, quæ per cratem penetrauit, ciſio biroto inuehitur
in officinam, ibique cribratur.
Cribrum autem, quod ſuperiori non eſt diſſi­
mile, ducitur & reducitur in tabellis æqualiter capſæ longæ impoſitis: pul­
uis, qui è cribro decidit in capſam, ad hanc compoſitionem aptus eſt.
Glebas
uerò, quæ in eo remanſerunt, alij abijciunt, alij ſub pila ſubijciunt: talis pul­
uis terrenus cum puluere carbonum permiſcendus & madefaciendus in fo
ueam quandam, ut diutius bonus permaneat, conijcitur: & aſſeribus, ut im
purus non fiat, contegitur.
Crates A. Pertica B. Batillum C. Ciſium birotum D.
Cribrum E. Tabellæ F. Capſa G. Fouea contecta H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index