Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1let: & ſimul coquere tantulo temporis ſpacio, quantulo quis quindecim paſ­
ſus ambulare poſſit: tum catillo forcipe prehenſo hauriendum eſt aurum, &
in uas oblongum, quod aquam frigidiſſimam contineat, ex alto infunden­
dum paulatim, ne globuli nimis craſſi fiant: quanto enim magis fuerint ina­
nes & tenues, minus rotundi, tanto magis ſunt idonei: qua de cauſa bacillo,
ab imo ad medium in quatuor partes ſciſſo, aqua ſæpius eſt commouenda.
Sed
bractea ſecetur in particulas & inijciatur, ut etiam globuli argentei, in ampul
lam uitream: & tanta aqua eis affuſa, quanta ad digiti altitudinem ſuperet ar
gentum, ampulla tegatur ueſica, uel linteo incerato ne exhalet: mox calefiat,
donec argentum diſſoluatur: cuius rei ſignum eſt aqua ebulliens.
Reſidet au­
tem in fundo aurum colore nigricans, argentum cum aqua permiſtum ſuper­
natat: quam alij effundunt in catinum æreum, & ei affundunt frigidam, quæ
argentum ſtatim congelat: id aqua effuſa exemptum ſiccant: ſiccatum coquunt
in catino fictili donec liqueſcat: liquatum infundunt in canaliculum ferreum.

Aurum uerò, quod in ampulla remanſit, eluunt calida, colant, ſiccant, cum
pauca chryſocolla, quam boracem uocant, in catino coquunt: liquatum item
infundunt in canaliculum ferreum.
Alij in ampullam, quæ continet aurum &
argentum, & aquam, quæ eam ſeparauit, calidam illius ualentis duplam uel
triplam infundunt, & in eandem ampullam, uel in catinum, in quem omnia
effuſa fuerint, conijciunt bracteolas plumbi nigri & æris: quo modo aurum
ad plumbum, argentum ad æs adhæreſcit: atque ſeorſum plumbum ab auro,
ſeorſum æs ab argento ſeparant in catino cinereo.
Sed neutra ratio nobis pro­
batur, quod aqua, aurum ab argento ſeparans, pereat, cùm rurſus uſui eſſe
poſſit.
Itaque ampulla uitrea interius in fundo in metulam aſſurgens, exterius
luto inferiore parte, ut ſupra dixi, obducatur, & in eam inijciatur argentum,
quod pendat Romanas libras tres & dimidiam: atque aqua, quæ alterum ab
altero ſecernat, infundatur & imponatur in arenam, quam catinus fictilis aut
capſa continet: lenique igni primò calefiat.
Ne uerò exhalet aquam, eius ſupe
riori extremitati undique lutum illinatur, & tegatur operculo uitreo: cuius nari
ſubijciatur altera ampulla, quæ guttas deſtillantes recipiat: ea ſimiliter in ca­
pſa, quæ contineat arenam, collocetur.
Coctum autem rubeſcit: ſed cùm ru­
bor amplius non apparuerit, ampulla ex catino uel capſa exempta mouea­
tur: quo motu aqua incaleſcens iterum rubeſcit.
Quod ſi bis aut ter factum fu
erit, anteaquam alia aqua affundatur, & opus citius perficitur, & aqua minus
multa conſumitur.
Sed cum prima omnis deſtillauerit, in ampullam inijcia­
tur tantum argentum, quantum prius: nam ſi tam multum ſemel fuerit inie­
ctum, aurum ab eo difficulter ſecernitur: atque infundatur altera aqua, ſed ca­
lefacta: ut ipſa & ampulla pariter caleant, utque hæc frigore non diſſiliat: quæ
quoque, ſi uento frigido affletur, diſſilire ſolet: deinde tertia aqua infundatur:
atque etiam, ſi res hoc poſtulauerit, quarta, hoc eſt aqua alia atque alia infunda­
tur, donec lateris cocti color auro inſederit.
Artifici autem ſint in promptu
duæ aquæ, quarum una ſit altera ualentior.
Efficaciore primò utatur, dein­
de minus potente, poſtremò rurſus ualentiore.
Sed cùm iam fuluus color fu
erit auro, aqua fontana affuſa ſubditis ignibus efferueſcat: quater eadem ab­
luatur: uſque eò coquatur in catino dum liqueſcat: aquæ, quibus abluitur au­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index