Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 599 > >|
1ritur coticulæ ut ſciri poſſit quota argenti portio inſit in eo. Deinde ad au­
rum argentoſum adijcitur tantum argenti, cuius bes ſolum ſemunciam, uel
ſemunciam & ſicilicum æris in ſe continet, quantum adijcere oportet: atque
addito plumbo coquuntur in catino cinereo uſque dum ipſum & æs exhalent:
tum auri miſtura cum argento dilatatur, & fiſtulæ ex bracteis fiunt: quæ con
ijciuntur
in ampullam uitream, ac eis affunduntur aquæ ualentes duæ uel
tres: fiſtulæ quæ ſuperſunt, prorſus puræ exiſtunt, unis tantummodo qua­
ternis ſiliquis exceptis, quæ argenteæ ſunt: tantum enim argentum in uno­
quoque auri beſſe remanet.
Ampullæ in catinis collocatæ A. Ampulla collocata inter bacilla ferrea
recte ſtatuta B. Ampullæ in arena, quam capſa continet, collocatæ: qua­
rum operculis exiſtunt nares ex ipſis recta pertinentes in ſubiectas ampul­
las C. Ampullæ item in arena, quam capſa continet collocatæ: quarum o­
perculis exiſtunt nares ex ipſis tranſuerſæ pertinentes in ſubiectas ampul­
las D. Alteræ ampullæ, aquam deſtillantem recipientes, etiam in arena,
quam capſæ inferiores continent, collocatæ E. Tripus ferreus, in quo am
pulla, cum exigua auri particula ab argento non multo eſt ſeparanda, ſolet
collocari F. Catinus G.
173[Figure 173]
Sed quia magna impenſa facienda eſt in talem ſecretionem illorum metal­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index