Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 599 > >|
1nis ſymbola grauiora, ut ſi ea dare uoluerint, uel non potuerint, omne ius
poſſeſsionis amittant, ipſe contrà quàm fas eſt amiſſum uſurpet.
Aut deni­
que præſes fodinæ uenam, qua parte abundat metallo oblinit luto, uel
terris, ſaxis, aſſere, palo tegit, ut aliquot poſt annis, cum domini fodinam
putantes exhauſtam, deſerent, ipſe metallum relictum fodiat, & ad ſe rapiat.
Præ
terea colluuies metallicorum ex fraude, fallacijs, mendacijs tota conſtat.
Etenim
ut de multis alijs nihil dicatur, ſed ſolum de his quæ ex uendito & empto
contra fidem fiunt, aut uenas effert fictis commentit ijſque laudibus, ut fodina­
rum partes dimidio carius quàm æſtimentur, poſsit diuendere, aut contrà
aliquid detrahit de earum æſtimatione, ut partes paruo precio mercari poſ
ſit.
Hæc crimina cum protulerint in medium, omnem bonam metallicæ exi­
ſtimationem uiolatam putant.
Omnia autem bona ſiue bene ſiue male par
ta fuerint, aduerſo aliquo caſu adflicta dilabuntur, aut pereunt & diſsipantur
culpa & uitio poſſeſſoris, qui ea uel inertia & negligentia amittit & perdit
uel per luxuriam effundit atque obligurit: uel conſumit largitionibus & ex­
haurit: uel ludendo profundit & eijcit:
uelut exhauſta rediuiuus pullulet arca
Nummus & è pleno ſemper tollatur aceruo.
Nec igitur mirum ſi metallici non memores huius præcepti quod dedit
Agathocles rex, fortunam repentinam reuerenter eſſe habendam, ijſdem de
cauſis in egeſtatem incidunt.
Præſertim uero cum mediocribus diuitijs conten­
ti
eſſe non poſſunt: tum enim non raro quas congeſſerunt ex metallis, in alia
metalla inſumunt.
Verum non regulus aut magiſtratus pellit dominos poſ
ſeſsione, ſed tyrannus, qui homines ſubditos non bonis modo honeſte par
tis, ſed etiam uita crudeliſsime priuat.
Attamen cum ſolitus ſum inquire­
re in eas querelas, quas iſti apud uulgus habent de talibus iniurijs, ſemper
reperio male audientibus cauſam iuſtiſsimam eſſe cur iſtos depellant de fodi
nis, male dicentibus nullam cur de illis conquerantur.
Etenim quod non de
derunt ſymbola ius poſſeſsionis amiſerunt, uel à magiſtratu ex alieno metal­
lo ſunt pulſi.
Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenis af­
fluentibus aliquo metallo, fodientes in alienam poſſeſsionem inuadunt.
Itaque
eos iniuriarum accuſatos magiſtratus expellit atque exturbat ex fodinis.
Iſti igi
tur plerum que graues de eo rumores ſpargunt in uulgus.
At aliter cum quæ­
dam, ut ſolet, inter uicinos controuerſia eſt orta, ipſam arbitri à magiſtratu
dati dirimunt: aut de ea iudices conſtituti cognoſcunt & iudicant: controuer
ſia ergo dirempta, quia utriuſque partis conſenſio in ea re extitit, neutra debet
de iniurijs conqueri: iudicata, quia ſecundum leges metallicas ſententia lata
eſt, altera inferior iure non poteſt.
Sed ut non magnopere pugnem de hac
re interdum unum aliquem præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à
dominis, quàm neceſsitas poſtulat.
Quinetiam ut concedam aliquem fodi­
næ præſidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut ſtru­
ctura tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notam
fraudis inurere poteſt?
quid ſenatu ſanctius & integrius ſolet eſſe in repu­
blica?
nonnulli tamen in peculatu deprehenſi pœnas dederunt. Num iccir
co honeſtiſsimus ordo bonam famam exiſtimationenque amittet?
Sed certe præ­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index