Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 599 > >|
1
Loculamento prorſus eadem quæ tympano ſunt: ſed alterum altero lon
gè præſtat.
Etenim flabella tympanum ſic occupare poſſunt, ut ipſum undique
ferè attingant, omnemque auram conceptam in canalem longum impellant:
loculamentum propter angulos ſic occupare non poſſunt: in quos quòd au­
ra partim recedat, ipſum tam utile quàm tympanum eſſe non poteſt.
Verùm
loculamentum non humi modo locatur, ſed etiam ſuper tigna, ſicuti mola,
quam uerſant uenti, ſtatuitur, habetque eius ſucula loco uectis etiam extra i­
pſum quatuor alas molæ alis ſimiles.
Hæ impetu uentorum percuſſæ ſucu­
lam circumagunt: quo modo eius flabella, quæ intra loculamentum ſunt, uen
tum, foramine ſpiritali hauſtum, per canalem longum puteo inſpirant.
Quan
quam autem huic machinæ nullo opus eſt uectiario, cui merces perſoluatur,
tamen quia cùm cælum ſilet à uentis, ut ſæpè ſilet, non uerſatur, minus quàm
cæteræ eſt ad uentulum puteo faciendum accommodata.
Loculamentum humi locatum A. Eius foramen ſpiritale B.
Eiuſdem ſucula habens flabella C. Vectis ſuculæ D.
Eiuſdem perticæ E. Loculamentum ſupra tigna ſtatutum F.
Alæ quas ſucula habet extra loculamentum G.
51[Figure 51]
Si uerò flabella includuntur in axe, ea plerunque cauum tympanum, item im­
mobile capit: cui axi ex altera parte eſt tympanum, quod ex fuſis conſtat: id

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index