Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 599 > >|
1
Aurea nunc uere ſunt ſecula, plurimus auro
Venit honos, auro conciliatur amor.
Auro pulſa fides, auro uenalia iura,
Aurum lex ſequitur, mox ſine lege pudor.
Et Diphilus
Auro puto nihil quicquam potentius,
Illo ſecantur, illo fiunt omnia.
Optimus igitur quiſque iſta meritò ac iure contemnit, & pro nihilo du­
cit.
Illudque dicit ſenis Plautini:
Odi ego aurum, multa multis ſæpe ſuaſit perperam.
Ibi uero etiam Poetæ acerbe, & contumelioſe inuehuntur in pecuniam
ex auro & argento conflatam.
Inprimis autem Iuuenalis:
Quando quidem inter nos ſanctiſsima diuitiarum
Maieſtas, & ſi funeſta pecunia templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.
Et in alio loco.
Prima peregrinos obſcœna pecunia mores
Intulit, & turpi fregerunt ſecula luxu
Diuitiæ molles.
Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante repertam
pecuniam quondam homines uſi ſunt, & nunc ſimplices quædam natio­
nes utuntur.
Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, impri­
mis uero ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit:
etenim ex eo efficiuntur gladij, pila, haſtæ, conti, ſagittæ, quibus homi­
nes uulnerantur, & cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio ſto­
machum
mouiſſet, ſcripſit: ferro utimur non cominus ſolum, ſed etiam miſ­
ſili uolucrique, nunc tormentis excuſſo, nunc lacertis, nunc uero pennato,
quam ſceleratiſsimam humani ingenij fraudem arbitror.
Siquidem ut ocy­
us mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro de­
dimus.
Veruntamen miſsile in unius corpore figitur, item ſagitta ſiue e­
am mittat arcus, ſiue ſcorpio, ſiue catapulta, at ferreus bombardæ globus
in aerem expreſſus, per multorum corpora ire poteſt, & nullum marmor ſax­
úmue obiectum tam durum eſt, ut ipſum ſuo ictu ſuaque ui non perfringat
Quocirca altiſsimas turres æquat ſolo, et muros firmiſsimos findit, perrum
pit
, diſij cit: ut certè baliſtæ, quæ mittunt ſaxa, & arietes atque alia ueterum tor
menta, quæ murum percutiunt, & propugnacula deijciunt, cum bom­
bardis comparata, non magnam uim habere uideantur.
Quæ bombardæ,
quia horribiles fundunt ſonos & fremitus, non ſecus ac ſi tonitrua eſſent:
emittunt ex ſe flammas coruſcantes, ut fulgetra, ædificia quæque affligunt,
comminuunt, diſsipant, ignem euomunt & incendium excitant, non ali­
ter atque fulminum iactus: de noſtræ ætatis impijs hominibus diceretur re
ctius, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuiſſe loui et à mani­
bus extorſiſſe, imò uero hanc perniciem hominum ab inferis emiſſam in
terras, ut plures unò ictu concidentes ad ſe raperet orcus.
Sed quoniam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index