Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 599 > >|
1carentem, concipiant & coerceant, conſtruere: quo ſane modo duæ plerunque
fornaces
coniunguntur ſub unam teſtudinem: quam murus, ad quem illæ
ſunt extructæ, & quatuor pilæ ſuſtinent: ſub qua uenarum excoctores ſuum
munus perficiunt: eadem teſtudo habet duo foramina, per quæ fumus è for­
nacibus aſcendit in latam illam cameram: quæ quò latior eſt, eò plus ſumi con
cipit.
In huius media ſupra teſtudinem parte eſt foramen, altum palmos tres,
latum duos: Id utriuſque fornacis fumum, ad cameræ latera aſcendentem uſque
ad eius teſtudinem, & cùm eluctari non poſſit rurſus deſcendentem, excipit:
& per caminum, quem Græci kapnodoxh\n, nomine ex re inuento, appellant,
emittit: qui totus in muro incluſus habet aliquot bracteas ferreas, ad quas
materia metallica, cum fumo ſublata, tenuior adhæreſcit, ut craſſior, ex qua
fit cadmia, ad cameram, quæ non raro in ſtirias concreſcit: in altero cameræ
latere eſt feneſtra, in quam uitrea ſpecularia ſunt impoſita, ut lumen tranſmit­
tere, fumum coercere poſſit: in altero ianua, quæ, cùm uenæ in fornacibus ex­
coquuntur, tota clauditur, ut nullus fumus exire poſſit: cùm fuligo & pom
pholyx abſtergendæ ſunt, aut cadmia decutienda, aperitur, ut operarius aſcen
dens per eam in cameram ingredi poſſit: ea uerò fuligo cum pompholyge per
miſta, bis ſingulis annis undique abſterſa, & cadmia decuſſa per canalem lon
gum, ex quatuor aſſeribus coniunctis in quadranguli figuram formatum, ne
auolet, deijcitur in ſolum officinæ, & aquis ſalſis aſpergitur: rurſuſque cum ue
na & ſpuma argenti excocta dominis emolumento eſt.
Tales autem came­
ræ, quæ materiam metallicam cum fumo ſublatam excipiunt, utiles ſunt, cùm
ad omnes uenas metalli diuites, tum maxime ad minutulas particulas me­
tallicas, ex uenis ſaxisque contuſis & lauatis collectas: quod hæ ipſæ ex igni
fornacum ſoleant euolare.
Fornaces A. Teſtudo B. Pilæ C. Camera D. Fora­
men E. Caminus F. Feneſtra G. Ianua H. Canalis I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index