Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 599 > >|
1
ILLVSTRISS. ET POTEN
TISS. SAXONIAE DVCIBVS, LAND­
grauijs Toringiæ, Marchionibus Miſenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ, Burggrauijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comiti­
bus Brenæ, dominis terræ Pleiſenſis, MAVRICIO ſacri
Imperij Archimarſchalco & Electori, atque eius fra­
tri AVGVSTO, GEORGIVS Agri­
cola S. D.
Cvm saepe nvmero, illuſtriſſimi Principes, to
tius rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Ruſti
cæ, magnitudinem, tanquam alicuius corporis gran
ditatem, conſideraſſem: uel ſingulas eius partes, quaſi
illius corporis membra, numerando percenſuiſſem:
ueritus ſum, ne uita prius me deficeret, quàm uni­
uerſam percipere poſſem, nedum literis conſecrare:
nam quàm longe lateque hæc pateat, quot & quan­
tarum artium, ſi non magna, at aliquantula cogni­
tio metallicis ad eam tractandam neceſſaria ſit, ex his noſtris libris quiſque in­
telliget.
Tametſi uerò res Metallica ſit ampliſſima, nec ulla ex parte à Græ­
cis & Latinis ſcriptoribus, qui extant, abſoluta, perdifficiles habeat explica­
tus: tamen quia ueterrima eſt, & hominum generi maximè neceſſaria, atque fru
ctuoſiſſima, non debere à nobis negligi uidebatur.
Etenim Agricultura ſci­
entiarum nulla ſine dubitatione uetuſtior, tamen hac res Metallica eſt anti­
quior, uel ſaltem æqualis & coæua: nemo enim omnium mortalium unquam
abſque inſtrumentis agrum coluit.
Ea uerò, ut etiam reliquarum artium, quarum
omne opus eſt in faciendo; inſtrumenta aut ex metallis facta ſunt, aut ſine me
tallis non potuerunt confici: qua de cauſa res metallica hominibus etiam eſt
maxime neceſſaria.
Nam cùm hi paucis iſtiuſmodi artibus carere poſſint, ea
rumque maximus ſit numerus, nulla ſine inſtrumentis quicquam efficit: tum
omnium rerum, quibus magnæ diuitiæ bona & honeſta ratione acquirun­
tur, nihil eſt arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omit
tam) fructus capimus uberrimos, ſed uberiores ex fodinis.
Certe una fodi­
na ſæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca ex omnium ferè ſeculorum memoria cognoſcimus, complures ex
metallis diuites factos eſſe, & eadem multorum regum fortunas amplificaſſe:
ſed de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim hui
us operis, partim alterius, inſcripti De ueteribus & nouis metallis, tractaue­
rim, ac ea, quæ contra metalla & ipſos metallicos dicuntur, refellerim.
Quan­
quam
aut res ruſtica, cum qua metallicam libenter confero, uarie uidetur eſſe
diffuſa, tamen in multo plures, quàm hæc noſtra, partes non diſtribuitur: nec
tam facile præcepta huius à me tradi poſſunt, quàm Columella illius tradi­
dit: quod ipſe complures rei ruſticæ ſcriptores, quos ſequeretur, in manibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index